Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

List of thumbnails

< >
211
211
212
212
213
213
214
214
215
215
216
216
217
217
218
218
219
219
220
220
< >
page |< < of 303 > >|
1
Quibus poſitis Ariſtoteles quæſtionem ſoluendo prædi­
ctum effectum ex eo inquit contingere.
Nam ſi circulus ma­
ior non moueatur niſi ad motum minoris cui eſt annexus,
tantum ſpatium poterit pertranſire, quantum delatus fuerit
ex impulſu illius: tantum autem deferri poterit quantum
minor ipſe circulus ex ſe motus impulerit, & non amplius.
Quomodo enim & quantum ex ſe motus fuerit mouens,
tantundem neceſſe eſt moueri, qui mouetur ab illo.
Aequa­
lem igitur viam vterque circulus rotando conficiet dum
maior mouetur ad motum minoris.
Idemque infert contin­
gere ſi minor circulus moueatur ad motum maioris ſibi an­
nexi, & eodem pacto ſecundum abſidem lati.
Nam tantum
ipſe minor circulus, & non minus moueri poterit, quantum
à maiori deportabitur.
Rapitur enim iugiter ab illo in ſua
rotatione vſque ad vltimum terminum, æqualemque propte­
rea lineam rectam cum illo deſcribet, quamuis minorem pe­
ripheriam obtineat.
Quod ſi vtrumlibet ipſorum circulo­
rum ſeorſum ex ſe ſecundum propriam abſidem eadem ve­
locitate moueatur, tunc maior circulus maiorem rectam,
minor verò minorem ſua volutatione conficiet iuxta men­
ſuram ſecundum quam natus eſt circumferri.
Cæterum eam, ac profectò arduam difficultatem ſibi obij­
cit Philoſophus.
Nam quæ dicta ſunt, rectè ac facilè intel­
ligerentur procedere, ſi circulus qui mouetur ad motum al­
terius, non eſſet cum illo concentricus, ſed alio modo com­
pactus, eique connexus.
Siquidem moueri non poſſet circa
proprium centrum, nec proinde peculiarem, ac proportio­
natam ſibi motionem vendicare, ſed tantum circa alienum
centrum ipſius circuli deferentis conuerti: Non ſecus ac
quælibet alia magnitudo adiacens eidem circulo deferenti,
vel ei extra centrum quoquo modo appenſa; tantum ſcili­
cet ſpatium tranſmittendo, quantum ipſe circulus, ad cuius
motum defertur, pertranſierit.
Verùm cum hic ſermo ſit
de duobus circulis concentricis, qui nimirum circa idem
commune centrum ſimul conuertuntur, non videntur præfa­
ta, & ab ipſo Philoſopho adducta rectè procedere, aut con-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index