Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

List of thumbnails

< >
41
41
42
42
43
43
44
44
45
45
46
46
47
47
48
48
49
49
50
50
< >
page |< < of 303 > >|
1
De Dignitatibus, admirandisque circuli
proprietatibus.
Textus Secundus.
De numero autem eorum quæ hoc in genere du­
bitantur, illa eſſe dicuntur, quæ circa vectem
fiunt: Abſurdum enim eſſe videtur, magnum
moueri pondus ab exigua virtute cum pluri præ­
ſertim pondere.
Quod enim vna vecte quiſpiam
mouere non poteſt, idipſum ponderis citiùs mouet, vectis ad
illud pondus adiungens.
Omnium autem huiuſmodi cauſæ
principium habet circulus.
Istud verò ratione contingit. Ex
admirabili etenim, mirandum accidere quippiam, non est ab­
ſurdum.
COMMENTARIVS.
Qvæcunque maxima omnium admiratione præter
naturam à Mechanicis patrantur, ea quippe non
niſi inſtrumentorum ac machinarum beneficio con­
ſequi, in præſentibus ſupponit Ariſtoteles, atque
inter ipſa inſtrumenta præcipue hic vectem commemorat.
Præmittit autem exemplum de magno pondere quod ab exi­
gua virtute admirandum in modum, ipſius vectis adminiculo
conſtat moueri.
Rationemque admirationis ac dubitationis
annectit: Quia ſcilicet potius oppoſitum ex eo ſequi deberet,
cum vectis adminiculo, pondus ponderi adiungatur, inquiens.
Quod enim ſine vecte quiſpiam mouere non poteſt, idipſum
citius mouet, vectis ad illud pondus adiungens.
Verum enim
uero huius ac ſimilium miraculorum omnium cauſas refert
ad naturam circuli.
Nam vt inferius docet, quæ circa libram
fiunt, ad circulum rediguntur; quæ vero circa vectem, ad ip­
ſam libram; alia autem fere omnia quæ circa Mechanicas

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index