Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

List of thumbnails

< >
41
41
42
42
43
43
44
44
45
45
46
46
47
47
48
48
49
49
50
50
< >
page |< < of 303 > >|
1per enim ſupra diametrum erit. Manifeſtum igitur, quod id
quod ſecundum diametrum duabus fertur lationibus, neceſſa­
riò ſecundum laterum proportionem fertur.
Si enim ſecun­
dum aliam quampiam, non fertur ſecundam diametrum.
Si autem in nulla fertur proportione ſecundum duas lationes
nullo in tempore, rectam eſſe lationem, eſt impoſſibile.
Sit enim
recta.
Poſita igitur hac pro diametro, & circumrepletis late­
ribus, illud quod fertur, ſecundum laterum proportionem fer­
ri neceſſe eſt: hoc enim demonſtratum eſt prius.
Non igitur
rectam efficiet id quod ſecundum nullam proportionem, in nul­
lo fertur tempore.
Si autem ſecundum quampiam feratur
proportionem, & in tempore quopiam, hoc neceſſe est tempus
rectam e<32>e lationem, per ea quæ retro ſunt dicta.
Quamob­
rem circulare eſt id, quod ſecundum nullam proportionem nul­
lo in tempore duas fertur lationes.
COMMENTARIVS.
Qvartò denique occaſione ſumpta ex eo, cur maio­
res libræ exactiores ſint minoribus, vt huius rei
principium vel cauſa innoteſcat, aliam circuli pro­
prietatem non minus ad mitandam Ariſtoteles
proponit, quam in ſuperiori etiam textu interpoſitè inſinua­
uerat: Nempe in vna eademque linea quæ eſt à centro ad cir­
cumferentiam, nullum eſſe punctum, quod æquali velocitate
moueatur reſpectu aliorum, quæ ſunt in eadem linea; ſed
citius ſemper feratur punctum quod à manente termino, ſci­
licet centro, eſt remotius.
Quamobrem ait in ipſo circulo
quæ plus à centro diſtat linea, eadem vi commota, citius fer­
tur, quàm illa, quæ minus diſtat &c.
Quod ita ſe habere
oſtendit ex eo, quia dupliciter aliquid intelligimus velocius
alio moueri; nempe, vel quia in minori tempore, æquale
ſpatium pertranſit; vel quia eodem tempore, maius interual­
lum percurrit.
Et hoc pacto inquit in deſcriptione circuli
contingere vt puncta quæ magis à centro diſtant, velocius
moueantur.
Siquidem eodem tempore maiorem deſcribunt

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index