Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

List of thumbnails

< >
51
51
52
52
53
53
54
54
55
55
56
56
57
57
58
58
59
59
60
60
< >
page |< < of 303 > >|
1per diametrem quadranguli A B C D, quæ eſt recta A D;
ſiquidem in nulla alia parte interiecti ſpatij, diſtantia eſſet
æqualis, vt ſenſu conſtat: Ergo ſeruata eadem proportione in
ipſa duplici latione reſpectu mobilis & cuiuſque partis ipſius,
motus neceſſariò erit rectus, ſeu pondus & quælibet eius pars,
non niſi per rectam lineam poterit moueri.
Deinde quod infert Ariſtoteles, circulare eſſe id quod ſe­
cundum nullam proportionem, nullo in tempore duas pati­
tur lationes, falſum eſſet etiam iuxta præfatam explicationé
proportionis; niſi per circulare intelligeremus lato modo, id
quod eſt curuum.
quia nimirum non ſequitur, aliquid eſſe
circulare, in rigore loquendo, aut moueri per lineam circula­
rem, eo quòd moueri non poſſit per lineam rectam; cum plu­
res ſint figuræ ac lineæ non rectæ, nec circulares, vt figura el­
lipſis, ſectiones parabolicæ, ac lineæ ſpirales, aliæque irregu­
lares permultæ.
Quæ omnia prænotaſſe, ipſa verborum am­
biguitas poſtulabat, vt clarius ad probationem doctrinæ pro­
cederemus.
Iam vero vt Geometricis principijs quæ dicta ſunt pateát,
ſic probat Ariſtoteles, quidquid fertur duabus lationibus ad
inuicem proportionatis, ſuper rectam neceſſariò ferri, ac pro­
inde non circulariter.
Sit inquit proportio ipſarum lationum
6[Figure 6]
quam habent inter
ſe latera A B & AC
in dato rectangulo
A B C D.
Et A
quidem duplici motu
feratur, vno quo
tendat verſus B, qua­
ſi ex ſe incedendo
ſuper lineam A B:
altero verò, quo ſimul cum ipſa linea A B ſubterferatur ver­
ſus C, ſeu verſus lineam C D cum eadem ſemper proportio­
ne.
Tunc dicimus punctum A motu ipſo mixto, neceſſariò
ferri per rectam A D, quæ eſt diameter eiuſdem quadrilateri
A B C D.
Etenim ſi conſtituatur rectangulus minor A E F G

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index