Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

List of thumbnails

< >
61
61
62
62
63
63
64
64
65
65
66
66
67
67
68
68
69
69
70
70
< >
page |< < of 303 > >|
1metri, vbi mouentis potentia applicatur, altera extremitas,
quæ onus ſuſtinet, eleuetur; licet hoc non immediatè fiat;
ſed mediante fune ductario, vt hic ad oculos ſpectandum
proponetur ac infra fuſiùs explicabitur quæſt.
18. Sit enim
trochleae orbiculus ABC, dia­
13[Figure 13]
meter verò orbiculi linea ho­
rizonti parallela AB, & axicu­
lus C, tanquam centrum lo­
catum in medio: Deinde per
funem ductarium ab extremo
A propendeat onus D, & ab
extremo B idem funis demit­
tatur, cui applicata ſit poten­
tia motiua in E.
Dicimus er­
go totum orbiculum incum­
bere, ac niti axiculo C tan­
quam fulcimento per diame­
trum eius AB in cuius medio
axiculus eſt locatus, & in cuius
extremis AB, vtrinque ſit tota
compreſsio, nempe oneris ac potentiæ; proindeque ipſam
diametrum AB, vectis vicem in motione gerere, qua­
tenus nixa in præfato fulcimento C, ad depreſ­
ſionem extreminitatis B per vim trahen­
tem in E, extremitas A neceſſario
eleuatur, ac ſimul cum illa
pondus D pendens ex
ipſa, vt per ſe
patet.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index