Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

List of thumbnails

< >
61
61
62
62
63
63
64
64
65
65
66
66
67
67
68
68
69
69
70
70
< >
page |< < of 303 > >|
1
DE AXE IN PERITROCHIO.
Axis in Peritrochio eſt oblongus quidam
cylindrus Peritrochio firmiter infixus, ac pa­
rallelus horizontis plano locatus, cuius ex­
trema in rotundis foraminibus immoti peg­
matis expeditè vertuntur.
Peritrochium ve­
rò, eſt machina rotunda, ad rotæ ſeu tympani ſimilitudi­
nem efformata, in cuius conuexa peripheria ſtipites qui &
Scytalæ vocantur, tanquam radij infinguntur; quibus admo­
ta manu tota machina ſimul cum axe verſatur, ac funibus
circa axem conuolutis, trahuntur pondera illis alligata; vt
hic licebit inſpicere.
14[Figure 14]
Reducitur autem
tota huiuſmodi ma
china, ſeu inſtru­
mentum ad vectem;
Nam ſi conſidere­
mus conſtitutum ex
diametro axis, ac
ſemidiametro Pe­
ritrochij coinciden­
te
cum illa non ali­
ter in circumuolu­
tione ſe habere com­
perimus
, ac Vectem,
qui circa ſuum ful­
cimentum vertitur,
tanquam circa pro­
prium centrum.
Eſto enim Axis ſimul, ac Peritrochij immobile centrum
A, circa quod vtriuſque circumferentia deſcripta ſit, nem­
pe tàm Axis, quàm Tympani ipſius Peritrochij cum ſcyta­
lis; Diameter verò Axis ſit linea BC; ac ſemidiameter Pe­
titrochij AD, conſtituentes integram lineam BD.
Tum

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index