Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

List of thumbnails

< >
61
61
62
62
63
63
64
64
65
65
66
66
67
67
68
68
69
69
70
70
< >
page |< < of 303 > >|
1adueniente valida percuſſione, vt quæ per malleúm ſuper ba­
ſim adactum fieri conſueuit, facilè totum cuneum cogit ad­
mittere, proindeque partes molis ab inuicem ſecedere, quod
eſt molem ipſam ſcindi, ac diuidi.
Cunei ergo figura ſic de­
lineanda cenſuimus ex quadrata baſi ABCD, excitando
ſuperficiem quadrangularem DBEF, ac aliam triangula­
rem CDE, quæ ſimul cum ſuis oppoſitis omnes quatuor
deſinant, ac terminentur in aciem EF.
16[Figure 16]
Refertur auté hoc quoque inſtru­
mentum ad vecté, eo quod ex duplici
vecte videatur conſtare, vt infra quęſt.
17. ex Ariſtotele magis ex profeſſo
probabitur.
Etenim ſi conſiderentur
duo eius latera, quæ ex baſi in aciem
terminantur, vt CE, & DE non ſe­
cus ac duo vectes ſibi inuicem obuer­
ſi, & cóntra conantes reperientur, quo­
rum vtique fulcimenta ſunt partes ſcin­
dendi corporis vtrinque conſtitutæ vt
GH, quibus intrando cuneus innititur.
Onera verò ſunt re­
17[Figure 17]
reliquæ eiuſdem corporis partes
ſucceſsiuè dimouendę, & adinui­
cem ſeparándæ per aciem intran­
tem vbi E, vt in propoſita figu
ra eſt l, & K.
Nam pars vbi K
eſt onus reſpectu vectis CE in­
nixæ in G; & pars vbi I, eſt
onus reſpectu vectis DE innixæ
in H.
Et extrema in quibus ap­
plicatur potentia ſunt initia ipſo­
rum laterum ex parte baſis vbi
fit tota percuſſio, nempe vbi C
& D, quæ omnia apertiſſimè
citata quæſtione amplius conſta­
bunt.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index