Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

List of thumbnails

< >
71
71
72
72
73
73
74
74
75
75
76
76
77
77
78
78
79
79
80
80
< >
page |< < of 303 > >|
1catur planum, figuram ipſius corporis quomodocunque ſe­
cans, ſemper in partes æqueponderantes ipſam diuidet,
quamuis aliquando ſint inæqualis dimentionis.
Porrò in
diuiſione corporis per eius centrum grauitatis, partes diui­
ſæ non ſemper ſunt eiuſdem magnitudinis, ſeu dimentionis,
ſunt tamen eiuſdem ponderis, & grauitatis, vt Guidus Vbal­
dus ſatis demonſtrat.
Quod ſanè, vt idem animaduertit, in­
telligendum eſt de partibus mente tantum diuiſis, non au­
tem re, ac ſeorſum conſtitutis, vt quæ ab inuicem ſeiunctæ
ponderantur in libra: Cum alia tunc ſit ratio grauitandi,
iuxta ſcilicet propriam magnitudinem maiorem, aut mino­
rem, quæ in propoſito quando partes coniunctæ ſunt com­
penſatur à poſitione, ac ſitu vnius reſpectu alterius iuxta di­
ſtantiam à centro, à quo totum corpus ſuſpenditur.
Lib.8. Me­
them. col­
lection.
Lib. de Cen­
tro
grauit.
ſolidorum.
In primum
l.b.
Aequi­
ponder
. Ar­
chimedis.
propoſlt.
Quapropter ſi punctum
A fuerit centrum grauita­
20[Figure 20]
tis corporis BCD quo­
modocumque
diuiſi per pla­
nam
EF tranſeuntem per ip­
ſummet centrum, atque
idem corpus ex eodem
puncto ſuſpenderetur, cer­
tè quo ad poſitionem ac
diſpoſitionem ſuarum par­
tium inuariatum omnino maneret; ita vt nullo pacto ipſum
B, ac D verterentur circa punctum A tanquam circa cen­
trum, ſed eadem qua prius poſitione manerent, ſiue pars
BEFC æqualis dimentionis inueniretur parti EDF, ſiue
inæqualis: ſemper enim ſic coniunctæ æqueponderaret, eſ­
ſentque æqualium momentorum.
Cumque in his, quæ ſu­
ſpenduntur ex aliquo puncto, vel etiam ſic ſuſpenſæ ferun­
tur non detur motus circumuolutionis abſque exuperantia
alterius partis eorum, nec vna poſſit aliam ſuperare niſi per
exceſſum ponderis ipſius; hinc eſt, vt immotæ ambæ ipſæ
partes perſeuerarent tanquam in æquilibrio conſtitutæ.
Idemque contingeret quocunque alio modo ipſum corpus

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index