Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

List of thumbnails

< >
71
71
72
72
73
73
74
74
75
75
76
76
77
77
78
78
79
79
80
80
< >
page |< < of 303 > >|
1tur: Expulſionem verò, tum vbi pepulit, pulſum ipſum re­
linquit, de quo genere eſt proiectio.
Tractionem deinde ait
eſſe motum trahentis non ſeparatum à motu eius, quod
trahitur: ideoque eſſe motum ad ſe ipſum, & ad alterum.
Ve­
ctionem verò eſſe motum per accidens; nam id quod vehi­
tur ex co mouetur, quia eſt in eo, quod mouetur.
Quoniam
verò id quod vehit mouetur aut pulſum, aut tractum, aut
vertigine actum, ex hoc infert, vt & Vectio tripliciter fieri
poſsit, iuxta triplicem motum prædictum.
Denique Verti­
ginem ait eſſe motum compoſitum ex tractione, & pulſio­
ne.
Ad quas quippe quatuor ſpecies reuocari poſſunt aliæ
quam plures motiones præternaturales, ac violentæ, quibus
accommodata ſunt inſtrumenta, ac machinamenta, de qui­
bus Additione prima egimus, cunctaquè alia, quæ ex illis
conſtantur, vel ad ea reducuntur.
Quamobrem præternaturalis mobilitas grauium, ac le­
nium pluries vocatur etiam artificioſa.
Nam licet interdum
à cauſis naturalibus, nulla interueniente hominum induſtria
aut violentia, vis aliqua corporibus inferatur, qua præterna­
turaliter ipſa compelluntur moueri, vt cum ignitos lapides
è montibus quibuſdam videmus erumpere, & in altum ſu­
ſtolli; vel ferrea corpora à magnete ſurſum attrahi, ac pen­
dentia ſuſtineri.
Sæpius tamen corpora non niſi artificioſa
violentia ex induſtria ipſis illata præternaturaliter, vt dice­
bamus conſtat moueri.
Ita vt etiam motus eorum præter­
naturales, qui ab aliqua cauſa naturali oriuntur, aliosque ſimi­
les, ad imitationem naturæ, ars ipſa violentiam applicando,
augendo, minuendo, ac diſtinguendo producat.
Vt perſpi­
cuè obſeruare eſt in motibus violentis ſulfurei pulueris
virtute, ac artis magiſterio productis ad euerrendas moles,
explodendas ingentes pilas, ac diruendas portas vrbium,
ac munitionum: nec non in motibus, qui aéris, vel aquæ
beneficio multimoda cum arte diſpoſito fiunt, ad nauium
admirabilem lationem, earumque curſus moderationem; &
ad tam varios machinarum ſe mouentium, ſeu ſpiritalium
vſus, de quibus ſcripſit Hero, cum in iis omnibus ars natu-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index