Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

List of thumbnails

< >
71
71
72
72
73
73
74
74
75
75
76
76
77
77
78
78
79
79
80
80
< >
page |< < of 303 > >|
1bere virtutem ad motum, velociusque moueri, vt ſupra vidi­
mus tex. 6. Quod ſanè principium non ſolum admittit Ar­
chimedes, at que ſupponit, ſed conſequenter ad illud vlte­
rius inquirit, tradiditque quanto maior ſit virtus, quæ habe­
tur in maiori illa diſtantia, eamque ab ipſius diſtantiæ pro­
portione indagando, receptiſsimum aliud fundamentum
mechanicum ſtatuit, nimirum, it a ſe habere pondus ad pon­
dus, vt diſtantia ad diſtantiam à puncto vnde pondera ſu­
ſpenduntur, permutata videlicet ratione, vt infra quæſt.
3.
explicabitur.
Cui fundamento tota Archimedis doctrina,
veraque mechanica innititur contemplatio.
Illud tamen an­
tea patefecerat Ariſtoteles in ſuis mechanicis, quæſt.
3. illis
verbis, quod igitur motum pondus ad mouens, longitudo
patitur ad longitudinem.
Quem locum miror non animad­
uertiſſe Guidum Vbaldum in confirmationem ſuæ veræque
ſententiæ; cum planè animaduertiſſet Archimedem in con­
ſtituendis ſuis mechanicis poſtulatis ſuppoſuiſſe ea, quæ de
mechanicis principijs Philoſophus tradiderat.
Sed iam ad
exponendas ipſius Philoſophi quæſtiones accedamus.
Lib. 1.
Atqui pond.
propoſit. 6.
22[Figure 22]

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index