Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
71
71
72
72
73
73
74
74
75
75
76
76
77
77
78
78
79
79
80
80
< >
page |< < of 241 > >|
1 Interualla, viae, connexus, pondera, plage,
Concursus, motus, ordo, positura, figurae
Cum permutantur, mutari res quoque debent.

Nunc animum nobis adhibe veram ad rationem.
Nam tibi vementer nova res molitur ad auris
Accedere; & nova se species ostendere rerum.

Sed neque tam facilis res ulla est, quin ea primum
Difficilis magis ad credendum constet: itemque
Nihil adeo magnum, nec tam mirabile quidquam
Principio, quod non minus fiat mirabile cunctis
Paulatim; ut caeli clarum, purumque colorem,
Quemque in se cohibent palantia sidera passim,
Lunaeque, & solis praeclara luce nitorem:
Omnia quae nunc si primum mortalibus adsint,
Ex improviso ceu nunc obiecta repente:
Quid magis his rebus poterat mirabile dici,
Aut, minus ante quod auderent fore eredere gentes ?

Nihil ut opinor.
ita haec species miranda fuisset,
Quam tibi iam nemo, fessus satiate videndi
Suspicere in caeli dignatur lucida templa.

Desine quapropter novitate exterritus ipsa
Exspuere ex animo rationem: sed magis acri
Iudicio perpende: &, si tibi vera videntur,
Dede manus: aut, si falsum est, accingere contra.

Quaerit enim rationem animus; cum summa loci sit
Infinita foris, haec extra moenia mundi;
Quid sit ibi porro quo prospicere usque velit mens;
Atque animi iactus liber quo pervolet ire.

Principio nobis in cunctas undique partes,
Et latere ex utroque, infra, supraque per omne
Nulla est finis, uti docui, res ipsaque per se
Vociferatur, & elucet natura profundi.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index