Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
61
61
62
62
63
63
64
64
65
65
66
66
67
67
68
68
69
69
70
70
< >
page |< < of 241 > >|
1 Perpetuo, neque in aeternum sepelire salutem:
Nec porro rerum genitales, auctificique
Motus perpetuo possunt servare creata.

Sic aequo geritur certamine principiorum
Ex infinito contractum tempore bellum:
Nunc hic, nunc illic superant vitalia rerum:
Et superantur item: miscetur funere vagor,
Quem pueri tollunt visentis luminis oras.

Nec nox ulla diem, neque noctem aurora secuta est,
Quae non audierit mistos vagitibus aegris
Ploratus, mortis comites, & funeris atri.

Illud in his obsignatum quoque rebus habere
Convenit; & memori mandatum mente tenere,
Nihil esse in promptu, quorum natura tenetur,
Quod genere ex uno consistat principiorum;
Nec quicquam, quod non permisto semine constet.

Et quam quidque magis vis multas possidet in se
Atque potestates: ita plurima principiorum
In sese genera, ac varias docet esse figuras.

Principio tellus habet in se corpora prima,
Unde mare inmensum volventes flumina fontes
Adsidue renovent: habet, ignes unde oriantur;
Nam multis succensa locis ardent sola terrae:
Eximiis vero furit ignibus impetus Aetnae.

Tum porro nitidas fruges, arbustaque laeta
Gentibus humanis, habet, unde extollere possit:
Unde etiam fluvios frundes, & pabula laeta
Montivago generi possit praebere ferarum.

Quare magna deum mater, materque ferarum,
Et nostri genetrix haec dicta est corporis una.

Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
Sedibus in curru biiugos agitare leones:

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index