Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < of 241 > >|
1 Immortali aevo summa cum pace fruatur,
Semota à nostris rebus, seiunctaque longè
Nam privata dolore omni, privata periclis,
Ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
Nec bene promeritis capitur, nec tangitur ira.

Humana ante oculos foede cum vita iaceret
In terris oppressa gravi sub religione
Quae caput a caeli regionibus ostendebat,
Horribili super aspectu mortalibus instans:
Primum Graius homo mortalis tollere contra
Est oculos ausus primusque obsistere contra:
Quem neque fama deum, nec fulmina nec minitanti
Murmure compressit caelum; sed eo magis acrem
Virtutem inritat animi, effringere ut arta
Naturae primus portarum claustra cupiret.

Ergo viuida vis animi pervicit, & extra
Processit longe flammantia moenia mundi:
Atque omne immensum peragravit mente animoque,
Unde refert nobis victor quid possit oriri,
Quid nequeat; finita potestas denique cuique
Quanam sit ratione; ut que altè terminus haereat.

Quare religio pedibus subiecta vicissim
Opteritur; nos exaequat victoria caelo.

Illud in his rebus vereor, ne forte rearis
Inpia te rationis inire elementa, viamque
Endogredi sceleris; quod contra saepius olim
Religio peperit scelerosa, atque impia facta:
Aulide quo pacto Triviai virginis aram
Iphianassai turparunt sanguine foede
Ductores Danaum delecti, prima virorum:
Cui simul infula virgineos circumdata comptus
Ex utraque pari malarum parte profusa est,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index