Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 241 > >|
1 StilicidI casus lapidem cavat: uncus aratri
Ferreus occulte decrescit vomer in aruis;
Strataque iam volgi pedibus detrita viarum
Saxea conspicimus: tum portas propter ahena
Signa manus dextras ostendunt adtenuari
Saepe salutantum tactu, praeterque meantum.

Haec igitur minui, cum sint detrita, videmus.

Sed quae corpora decedant in tempore quoque,
Invida praeclusit speciem natura videndi.

Postremo, quaecumque dies, naturaque rebus
Paulatim tribuit, moderatim crescere cogens;
Nulla potest oculorum acies contenta tueri.

Nec porro quaecumque aevo macieque senescunt,
Nec, mare quae inpendent vesco sale saxa peresa,
Quid quoque amittant in tempore, cernere possis.

Corporibus caecis igitur natura gerit res.

Nec tamen undique corporea stipata tenentur
Omnia natura; namque est in rebus inane:
Quod tibi cognosse in multis erit utile rebus
Nec sinet errantem dubitare, & quaerere semper
De summa rerum, & nostris diffidere dictis.

Quapropter locus est intactus, inane, vacansque.

Quod si non esset, nulla ratione moveri
Res possent.
namque officium quod corporis exstat,
Officere, atque obstare, id in omni tempore adesset
Omnibus.
haud igitur quidquam procedere posset,
Principium quoniam cedendi nulla daret res.

At nunc per maria, ac terras, sublimaque caeli
Multa modis multis varia ratione moveri
Cernimus ante oculos; quae, si non esset inane,
Non tam sollicito motu privata carerent,
Quam genita omnino nulla ratione fuissent:

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index