Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
31
31
32
32
33
33
34
34
35
35
36
36
37
37
38
38
39
39
40
40
< >
page |< < of 241 > >|
1 Crescere de nihilo, testor res ante probatas.
Praeterea quoniam cibus auget corpus, alitque;
Scire licet nobis venas, & sanguen, & ossa,
Et nervos alienigenis ex partibus esse:
Sive cibos omnis commisto corpore dicent
Esse, & habere in se nervorum Corpora parva,
Ossaque, & omnino venas, partisque cruoris;
Fiet, uti cibus omnis, & aridus, & liquor ipse,
Ex alienigenis rebus constare putetur,
Ossibus, & nervis, venisque, & sanguine misto.

Praeterea quaecumque e terra corpora crescunt,
Si sunt in terris; terras constare necesse est
Ex alienigenis, quae terris exoriuntur.

Transfer item; totidem verbis utare licebit;
In lignis si flamma latet, fumusque, cinisque,
Ex alienigenis consistant ligna, necesse est.

Linquitur hic tenvis latitandi copia quaedam:
Id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
Res putet inmistas rebus latitare; sed illud
Apparere unum, cuius sint plurima mista,
Et magis in promptu, primaque in fronte locata:
Quod tamen a vera longe ratione repulsum est.

Conveniebat enim fruges quoque saepe, minutas
Robore cum saxi franguntur, mittere signum
Sanguinis: aut aliquid, nostro quae corpore aluntur,
Cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem.

Consimili ratione herbas quoque saepe decebat,
Et latices, dulcis guttas, similique sapore
Mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis:
Scilicet, & glebis terrarum saepe friatis
Herbarum genera, & fruges, frondesque videri
Dispertita, ac in terris latitare minute:

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index