Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
81
81
82
82
83
83
84
84
85
85
86
86
87
87
88
88
89
89
90
90
< >
page |< < of 241 > >|
1At contra nusquam apparent Acherusia templa:
Nec tellus obstat, quin omnia dispiciantur,
Sub pedibus quaecumque infra per inane geruntur.

His tibi me rebus quaedam divina voluptas
Percipit, atque horror, quod sic natura tua vi
Tam manifesta patens ex omni parte retecta est.

Et quoniam docui cunctarum exordia rerum
Qualia sint, & quam variis distantia formis
Sponte sua volitent aiterno percita motu;
Quoque modo possint res ex his quaeque creari:
Hasce secundum res, animi natura videtur,
Atque animae claranda meis iam versibus esse:
Et metus ille foras praeceps Acheruntis agendus
Funditus, humanam qui vitam turbat ab imo,
Omnia suffundens mortis nigrore, neque ullam
Esse voluptatem liquidam, puramque relinquit.

Nam, quod saepe homines morbos magis esse timendos,
Infamemque ferunt vitam, quam Tartara leti,
Et se scire animae naturam, sanguinis esse,
Nec prosum quicquam nostrae rationis egere;
Hinc licet advortas animum, magis omnia laudis,
Aut etiam vetiti, si fert ita fera voluntas,
Iactari causa, quam quod res ipsa probetur.

Extorres iidem patria, longeque fugati
Conspectu ex hominum, foedati crimine turpi,
Omnibus aerumnis adfecti denique vivunt,
Et quocumque tamen miseri venere, parentant,
Et nigras mactant pecudes, & manibus divis
Inferias mittunt; multoque in rebus acerbis
Acrius advortunt animos ad religionem.

Quo magis in dubiis homines spectare periclis
Convenit, advorsisque in rebus noscere qui sit;

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index