Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
81
81
82
82
83
83
84
84
85
85
86
86
87
87
88
88
89
89
90
90
< >
page |< < of 241 > >|
1 Ergo animam totam perparvis esse necesse est
Seminibus, nexam per venas, viscera, nervos:
Quatinus omnis ubi e toto iam corpore cessit;
Extima membrorum circumcaesura tamen se
Incolumem praestat; nec defit ponderis hilum.

Quod genus est Bacchi cum flos evanuit aut cum
Spiritus unguenti suavis diffugit in auras:
Aut aliquo cum iam sucus de corpore cessit;
Nihil oculis tamen esse minor res ipsa videtur
Propterea, neque detractum de pondere quidquam:
Nimirum, quia multa, minutaque semina sucos
Efficiunt, & odorem in toto corpore rerum.

Quare etiam atque etiam mentis naturam, animaeque
Scire licet perquam pauxillis esse creatam
Seminibus, quoniam fugiens nihil ponderis aufert.

Nec tamen haec simplex nobis natura putandum est.
Tenuis enim quaedam moribundos deserit aura
Mista vapore: vapor porro trahit aera secum;
Nec calor est quisquam, cui non sit mistus & aer;
Rara quod eius enim constat natura, necesse est
Aeris inter eum primordia multa moveri.

Iam triplex animi est igitur natura reperta.

Nec tamen haec sat sunt ad sensum cuncta creandum:
Nihil horum quoniam recepit mens, posse creare
Sensiferos motus quaedam, quae Mente volutet.

Quarta quoque his igitur quaedam natura necesse est
Attribuatur.
ea est omnino nominis expers:
Qua neque mobilius quidquam, neque, tenvius exstat;
Nec magis e parvis, aut levibus ex elementis:
Sensiferos motus quae didit prima per artus.

Prima cietur enim, parvis perfecta figuris:
Inde calor motus, & venti caeca potestas

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index