Lucretius, De rerum natura: Libri Sex (Vol. I, Text), 1893

List of thumbnails

< >
91
91
92
92
93
93
94
94
95
95
96
96
97
97
98
98
99
99
100
100
< >
page |< < of 258 > >|
1 turbat, agens animam spumat, quasi in aequore salso
ventorum validis fervescunt viribus undae,
exprimitur porro gemitus, quia membra dolore
adficiuntur et omnino quod semina vocis
eiciuntur et ore foras glomerata feruntur
qua quasi consuerunt et sunt munita viai.

desipientia fit, quia vis animi atque animai
conturbatur et, ut docui, divisa seorsum
disiectatur eodem illo distracta veneno.

inde ubi iam morbi reflexit causa reditque
in latebras acer corrupti corporis umor,
tum quasi vaccillans primum consurgit et omnis
paulatim redit in sensus animamque receptat.

haec igitur tantis ubi morbis corpore in ipso
iactentur miserisque modis distracta laborent,
cur eadem credis sine corpore in aere aperto
cum validis ventis aetatem degere posse?

et quoniam mentem sanari, corpus ut aegrum,
cernimus et flecti medicina posse videmus,
id quoque praesagit mortalem vivere mentem.

addere enim partis aut ordine traiecere aecumst
aut aliquid prorsum de summa detrahere hilum,
commutare animum quicumque adoritur et infit
aut aliam quamvis naturam flectere quaerit,
at neque transferri sibi partis nec tribui vult
inmortale quod est quicquam neque defluere hilum.

nam quodcumque suis mutatum finibus exit,
continuo hoc mors est illius quod fuit ante.

ergo animus sive aegrescit, mortalia signa
mittit, uti docui, seu flectitur a medicina.

usque adeo falsae rationi vera videtur
res occurrere et effugium praecludere eunti
ancipitique refutatu convincere falsum.

Denique saepe hominem paulatim cernimus ire

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index