Lucretius, De rerum natura: Libri Sex (Vol. I, Text), 1893

List of thumbnails

< >
101
101
102
102
103
103
104
104
105
105
106
106
107
107
108
108
109
109
110
110
< >
page |< < of 258 > >|
1 conexae neque consensus contagia fient.
Denique cur acris violentia triste leonum
seminium sequitur, volpes dolus, et fuga cervos,
A PATRIBUS DATUR ET A PATRIUS PAVOR INCITAT ARTUS
et iam cetera de genere hoc cur omnia membris
ex ineunte aevo generascunt ingenioque,
si non, certa suo quia semine seminioque
vis animi pariter crescit cum corpore toto?

quod si inmortalis foret et mutare soleret
corpora, permixtis animantes moribus essent,
effugeret canis Hyrcano de semine saepe
cornigeri incursum cervi tremeretque per auras
aeris accipiter fugiens veniente columba,
desiperent homines, saperent fera saecla ferarum.

illud enim falsa fertur ratione, quod aiunt
inmortalem animam mutato corpore flecti.

quod mutatur enim dissolvitur, interit ergo;
traiciuntur enim partes atque ordine migrant;
quare dissolui quoque debent posse per artus,
denique ut intereant una cum corpore cunctae.

sin animas hominum dicent in corpora semper
ire humana, tamen quaeram cur e sapienti
stulta queat fieri, nec prudens sit puer ullus
nec tam doctus equae pullus quam fortis equi vis.

Scilicet in tenero tenerascere corpore mentem
confugient.
quod si iam fit, fateare necessest
mortalem esse animam, quoniam mutata per artus
tanto opere amittit vitam sensumque priorem.

quove modo poterit pariter cum corpore quoque
confirmata cupitum aetatis tangere florem

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index