Lucretius, De rerum natura: Libri Sex (Vol. I, Text), 1893

List of thumbnails

< >
21
21
22
22
23
23
24
24
25
25
26
26
27
27
28
28
29
29
30
30
< >
page |< < of 258 > >|
1 eum pariter mens et corpus sopita quiescunt ;
nam licet aeternum per nos sie esse soporem,
nec desiderium nostri nos adficit ullum.

et tamen haudquaquam nostros tune illa per artus
longe ab sensiferis primordia motibus errant,
cum correptus homo ex somno se colligit ipse.

multo igitur mortem minus ad nos esse putandumst,
si minus esse potest quam quod nil esse videmus;
maior enim turbae disiectus materiai
consequitur leto nec quisquam expergitus exstat,
frigida quem semel est vitai pausa secuta.
Denique si vocem rerum natura repente
mittat et hoc alicui nostrum sie increpet ipsa
'quid tibi tanto operest, mortalis, quod nimis aegris
luctibus indulges ?
quid mortem congemis ac fles?
nam gratis anteacta fuit tibi vita priorque
et non omnia pertusum congesta quasi in vas
commoda perfluxere atque ingrata interiere:
cur non ut plenus vitae conviva recedis
aequo animoque capis securam, stulte, quietem ?

sin ea quae fructus cumque es periere profusa
vitaque in offensust, cur amplius addere quaeris,
rursum quod pereat male et ingratum occidat omne,
non potius vitae finem facis atque laboris ?

nam tibi praeterea quod machiner inveniamque,
quod placeat, nil est: eadem sunt omnia semper.
si tibi non annis corpus iam marcet et artus
confecti languent, eadem tamen omnia restant,
omnia si pergas vivendo vincere saecla,
atque etiam potius, si numquam sis moriturus,'

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index