Lucretius, De rerum natura: Libri Sex (Vol. I, Text), 1893

List of thumbnails

< >
21
21
22
22
23
23
24
24
25
25
26
26
27
27
28
28
29
29
30
30
< >
page |< < of 258 > >|
1 quid respondemus, nisi iustam intendere litem
naturam et veram verbis exponere causam ?

grandior hic vero si iam seniorque queratur
atque obitum lamentetur miser amplius aequo,
non merito inclamet magis et voce inerepet acri ?

'aufer abhinc lacrimas, balatro, et compesce querellas.

omnia perfunctus vitai praemia marces.

sed quia semper aves quod abest, praesentia temnis,
inperfecta tibi elapsast ingrataque vita
et nec opinanti mors ad caput adstitit ante
quam satur ac plenus possis discedere rerum.
nunc aliena tua tamen aetate omnia mitte
aequo animoque agedum magnus concede: necessest.'
iure, ut opinor, agat, iure increpet inciletque;
cedit enim rerum novitate extrusa vetustas
semper, et ex aliis aliud reparare necessest;
nec quisquam in barathrum nec Tartara deditur atra:
materies opus est ut crescant postera saecla;
quae tamen omnia te vita perfuncta sequentur;
nec minus ergo ante haec quam tu cecidere, cadentque.

sic alid ex alio numquam desistet oriri
vitaque mancipio nulli datur, omnibus usu.

respice item quam nil ad nos anteacta vetustas
temporis aeterni fuerit, quam nascimur ante.

hoc igitur speculum nobis natura futuri
temporis exponit post mortem denique nostram.
numquid ibi horribile apparet, num triste videtur
quicquam, non omni somno securius exstat?

Atque ea nimirum quaecumque Acherunte profundo
prodita sunt esse, in vita sunt omnia nobis.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index