Lucretius, De rerum natura: Libri Sex (Vol. I, Text), 1893

List of thumbnails

< >
81
81
82
82
83
83
84
84
85
85
86
86
87
87
88
88
89
89
90
90
< >
page |< < of 258 > >|
1 noenu potest. igitur parvissima corpora proquam
et levissima sunt, ita mobilitate fruuntur;
at contra quaecumque magis cum pondere magno
asperaque inveniuntur, eo stabilita magis sunt.

nunc igitur quoniam est animi natura reperta
mobilis egregie, perquam constare necessest
corporibus parvis et levibus atque rutundis.

quae tibi cognita res in multis, o bone, rebus
utilis invenietur et opportuna cluebit.

haec quoque res etiam naturam dedicat eius,
quam tenui constet textura quamque loco se
contineat parvo, si possit conglomerari,
quod simul atque hominem leti secura quies est
indepta atque animi natura animaeque recessit,
nil ibi libatum de toto corpore cernas
ad speciem, nil ad pondus: mors omnia praestat
vitalem praeter sensum calidumque vaporem.

ergo animam totam perparvis esse necessest
seminibus, nexam per venas viscera nervos;
quatenus, omnis ubi e toto iam corpore cessit,
extima membrorum circumcaesura tamen se
incolumem praestat nec defit ponderis hilum.

quod genus est Bacchi cum flos evanuit aut cum
spiritus unguenti suavis diffugit in auras
aut aliquo cum iam sucus de corpore cessit;
nil oculis tamen esse minor res ipsa videtur
propterea neque detractum de pondere quicquam,
nimirum quia multa minutaque semina sucos
efficiunt et odorem in toto corpore rerum.

quare etiam atque etiam mentis naturam animaeque
scire licet perquam pauxillis esse creatam
seminibus, quoniam fugiens nil ponderis aufert.

Nec tamen haec simplex nobis natura putanda est.
tenvis enim quaedam moribundos deserit aura

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index