Lucretius, De rerum natura: Libri Sex (Vol. I, Text), 1893

List of thumbnails

< >
91
91
92
92
93
93
94
94
95
95
96
96
97
97
98
98
99
99
100
100
< >
page |< < of 258 > >|
1 ut quiddam fieri videatur ab omnibus unum,
ni calor ac ventus seorsum seorsumque potestas
aeris interemant sensum diductaque solvant.

est etenim calor ille animo, quem sumit, in ira
cum fervescit et ex oculis micat acribus ardor;
est et frigida multa comes formidinis aura
quae ciet horrorem membris et concitat artus;
est etiam quoque pacati status aeris ille,
pectore tranquillo fit qui voltuque sereno.

sed calidi plus est illis quibus acria corda
iracundaque mens facile effervescit in ira.

quo genere in primis vis est violenta leonum,
pectora qui fremitu rumpunt plerumque gementes
nec capere irarum fluctus in pectore possunt.

at ventosa magis cervorum frigida mens est
et gelidas citius per viscera concitat auras
quae tremulum faciunt membris existere motum.

at natura boum placido magis aere vivit,
nec nimis irai fax umquam subdita percit
fumida, suffundens caecae caliginis umbra,
nec gelidis torpet telis perfixa pavoris:
inter utrosque sitast, cervos saevosque leones.

sic hominum genus est.
quamvis doctrina politos
constituat pariter quosdam, tamen illa relinquit
naturae cuiusque animi vestigia prima.

nec radicitus evelli mala posse putandumst,
quin proclivius hic iras decurrat ad acris,
ille metu citius paulo temptetur, at ille
tertius accipiat quaedam clementius aequo.

inque aliis rebus multis differre necessest

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index