Lucretius, De rerum natura: Libri Sex (Vol. I, Text), 1893

List of thumbnails

< >
91
91
92
92
93
93
94
94
95
95
96
96
97
97
98
98
99
99
100
100
< >
page |< < of 258 > >|
1 nam procul hinc dubio nobis simulacra genuntur:-
nunc igitur quoniam quassatis undique vasis
diffluere umorem et laticem discedere cernis
et nebula ac furnus quoniam discedit in auras,
crede animam quoque diffundi multoque perire
ocius et citius dissolvi in corpora prima,
cum semel ex hominis membris ablata recessit.

quippe etenim corpus, quod vas quasi constitit eius,
cum cohibere nequit conquassatum ex aliqua re
ac rarefactum detracto sanguine venis,
aere qui credas posse hanc cohiberier ullo?

corpore qui nostro rarus magis is cohibessit?
Praeterea gigni pariter cum corpore et una
crescere sentimus pariterque senescere mentem.

nam velut infirmo pueri teneroque vagantur
corpore, sic animi sequitur sententia tenvis.

inde ubi robustis adolevit viribus aetas,
consilium quoque maius et auctior est animi vis.

post ubi iam validis quassatum est viribus aevi
corpus et obtusis ceciderunt viribus artus,
claudicat ingenium, delirat lingua, labat mens,
Omnia deficiunt atque uno tempore desunt.

ergo dissolui quoque convenit omnem animai
naturam, ceu fumus, in altas aeris auras;
quandoquidem gigni pariter pariterque videmus
crescere et, ut docui, simul aevo fessa fatisci.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index