Lucretius, De rerum natura: Libri Sex (Vol. I, Text), 1893

List of thumbnails

< >
21
21
22
22
23
23
24
24
25
25
26
26
27
27
28
28
29
29
30
30
< >
page |< < of 258 > >|
1 aut magis inter se disiunctum discrepitansque,
quam mortale quod est inmortali atque perenni
iunctum in concilio saevas tolerare procellas ?

quod si forte ideo magis immortalis habendast,
quod letalibus ab rebus munita tenetur,
aut quia non veniunt omnino aliena salutis
aut quia quae veniunt aliqua ratione recedunt
pulsa prius quam quid noceant sentire queamus,
...
praeter enim quam quod morbis curn corporis aegret,
advenit id quod eam de rebus saepe futuris
macerat inque metu male habet eurisque fatigat
praeteritisque male admissis peccata remordent.

adde furorem animi proprium atque oblivia rerum,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index