Lucretius, De rerum natura: Libri Sex (Vol. I, Text), 1893

List of thumbnails

< >
61
61
62
62
63
63
64
64
65
65
66
66
67
67
68
68
69
69
70
70
< >
page |< < of 258 > >|
1 efficitur quiddam quadratum unaque figura,
conveniebat, ut in quadrato cernimus esse
dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti
aut alio in quovis uno puroque nitore
dissimiles longe inter se variosque colores.

praeterea nil officiunt obstantque figurae
dissimiles quo quadratum minus omne sit extra;
at varii rerum inpediunt prohibentque colores
quominus esse uno possit res tota nitore.
Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus
principiis rerum nonnumquam causa colores,
occidit, ex albis quoniam non alba creantur,
nec quae nigra cluent de nigris sed variis ex.

quippe etenim multo proclivius exorientur
candida de nullo quam nigro nata colore
aut alio quovis qui contra pugnet et obstet.
Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores
esse neque in lucem existunt primordia rerum,
scire licet quam sint nullo velata colore.

qualis enim caecis poterit color esse tenebris ?

lumine quin ipso mutatur propterea quod
recta aut obliqua percussus luce refulget;
pluma columbarum quo pacto in sole videtur,
quae sita cervices circum collumque coronat ;
namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,
interdum quodam sensu fit uti videatur
inter curalium viridis miscere zmaragdos.

caudaque pavonis, larga cum luce repleta est,
consimili mutat ratione obversa colores;

779 unaque figura Nicc. for unaque figuras. unaque figura est Flor. 31 Camb.
Mar. Junt. unaeque figurae Lamb. after Muretus; contra consuetudinem Lueretii
says Lach.
780 ut in Lach. for uti in: see 322. 781 in aequore Ver.
Ven. Politian (?) Mar. Junt. for in aequora. 783 colores Nicc. for calores.
785 extra seems quite appropriate - Lach. reads ex his. 788 ducit et inlicit
ut tribuamus Lamb.
and Turneb. for ducit et inlicitu tribuamus (et om. A Nicc.).
ducit in licitum ut tribuamus Camb. ut illicitunt hoc tribuamus Mar. Junt.
790 creantur Nice. for creatur. 791 Nec quae Flor. 31 Gamb. for Neque.
variis ex Wak.
for variis ea. variata Pont. variantur Mar. Junt. variant se
Ald.
1. 800 refulget. Refulgit Lach. 802 cervices. Cervicemst Brieger.
803 rubra Flor. 31 Camb. Mon. Ver. Ven. for rubro. 805 curalium Wak.
for caeruleum."fo. beryllum" Bentl. 806 larga cum luce Nice. B corr. for

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index