Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus figurarum recti linearum et circuli quadratura ex motu, 1648

List of thumbnails

< >
31
31
32
32
33
33
34
34
35
35
36
36
37
37
38
38
39
39
40
40
< >
page |< < of 145 > >|
1
THEOREMA III.
Centrum grauitatis producit impulſum in omnibus partibus mobilis
illarum magnitudini proportionalem.
Quia grauitas movens partium in toto eſt minor, quàm ſi
per ſe, & extra illud totum moveatur, per I. THEOREMA;
erit quoque illarum motus minùs velox.
Mouentur autem æqua­
li cum centro velocitate: habent igitur à centro illum motum.

At verò centrum grauitatis à partibus mobilis, ex ſe verò nul­
lam habet grauitatem; eſtque totus impulſus æqualis grauitati
ex omnibus partibus collectæ per THEOREMA II Igitur ut
tota magnitudo ſeu grauitas ad totum impulſum, ita pars mo­
bilis ad partem impulſus proportionalem.
COROLLARIVM
Quodlibet punctum mobilis non ſuâ, ſed vi centri gravita­
tis mouetur.
THEOREMA IV.
Percußuo fit à grauitate ſeu impulſu centri, non verò à grauitate
ſeu impulſu partium mobilis.
Moueantur duo globi A & B interſe connexi: percutiatque B
in motu globum C ſibi æqualem.
Dico impulſum in C eſſe ma­
iorem, quàm ut æqualis ſit impulſui ex B: ac proinde illam pla­
gam ad centrum referri.
Nam globus B, cùm per ſe movetur,
percuſſo æquali C, & expulſo vltimo D, à motu quieſcit per
AXIOMA 6.
At verò B connexus A utrumque expellit D & C,
neque eo percuſſo quieſcit; Igitur globus C impulſum habet

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index