Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus figurarum recti linearum et circuli quadratura ex motu, 1648

List of thumbnails

< >
141
141
142
142
143
143
144
144
145
145
< >
page |< < of 145 > >|
1ſpuere experientia docet. Fuerit ergo alterius generis Plinij
gemma
à noſtrâ: quam inſuo genere virentem, eiuſque
ſimilitudinem
, ad porri ſuccum dirigi teſtatur: cùm
noſtra
ſit coloris aurei.
Motus, quem lima inducit, eſt
compoſitus
ab inciſione cancellatâ & χλάτε. Nam ſulci præ­
tenues
inciſi ab aſperitate traſversâ eiuſdem limæ raduntur.

Maior ergo durities nobilioribus gemmis ineſt, cuiuſmodi
damas
, calcedonius, ſapphyrus, heliotropia, rubinus: quæ neque
ferro
incidi, neque limâ radi ſuſtinent: quam tamen ſentiunt
marmora
, lapides, vitrum, & gemmæ ignobiliores. A cotibus
verò
hæc univerſa poliuntur: propterea quòd ſuperficiem
habeant
cotes ſcabram & arenoſam: quæ ſi polita, miniméque
friabilis
eſſed, haud quaquam attererentur.
Mutuâ ergo
affrictone
arenulæ coacervantur: quarum abſceſſu minui
cotes
, & demum longo uſu abſumi conſtat.
Saxa verò duri­
ora
, quia atteri non valent, neque uſum cotis habent.
Sed
quæſtio
hic eſt: quamobrem cotes Naxiæ, & quæ nobis ſunt in
uſu
, aquâ; Creticæ verò & Laconicæ, ut Plinius teſtatur, oleo
temperentur
: an eiuſmodi cotes naturam habent olei, ſeu
bituminis
pinguedinem continentes aquæ incommiſcibilem?
ineſſe
enim quibuſdam lapidibus ſuccum pinguem & oleoſum
conſtat
exinflammatione.
Lapis quoque nephriticus, quem
Iſadam
vocant, multùm pingueſcit inter poliendum: quan­
quam
huius pinguedo non oleoſa, ſed quale gummi, aquæ
commiſcetur
.
At quomodo ergo cotes Ciliciæ, eodem Plinio
teſte
, oleo & aquâ pollent: an utramque naturam eo modo
permiſtam
habent, quo ſmigma? quod & pingue in ſe tra­
hit
, & aquâ eluitur.
Ita cotes tonſtrinarum humore non quo­
uis
ſed viſcoſo, cuiuſmodi ſputum, proficiunt.
Aquas autem
in
Italiâ repertas, aciem trahentes acerrimo ſenſu, minerales
fuiſle
credo, eiuſdem naturæ cum aquâ forti.
Magis tamen

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index