Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus figurarum recti linearum et circuli quadratura ex motu, 1648

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 145 > >|
1oportuit demonſtrare. Motus ergo per lineam &c: Examinet R V.
hunc diſcurſum; & ſi putauerit, etiam Excell: Dno Doctori
oſtendat.
Reliquas ipſius propoſitiones per otium inſpiciam. Hæc ille
doctè ſanè ac modeſte.
Quæ priuſquàm ad incudem
reuocentur, placet non nihil Lucis addere illi propoſi­
tioni 13.
Tum enim facilè diſpiciemus, an tela huc, an a­
liò tendant: et an aliquam partem feriant, demolianturque?
an tota, ut aiunt, uiâ aberrent.
In illâ itaque propoſitione
aſſero: Si duo circuli æquales ex eodem principio motûs ſimul
ferantur: hic quidem verticali, ille verò motu inclinato, con­
tinuò in eà ratione labi, ut ex quolibet puncto motûs vertica­
lis, ducta linea recta ſecet perpendiculariter alterius motum.

Huius Apodixis hæc erant fundamenta. 1. ſpatia decurſa
eandem rationem ad ſe habere, quam impulſus eiuſdem cor­
poris vel æqualis: ita nimirum, ut ſi moueri demus in tempo­
re AB, per ſpatium CD; accipiat verò duplum, virtutis im­
pulſiuæ, moturum ſit eodem tempore AB, per duplum ſpa­
tium CD.
Eſt hæc propoſitio Arlis lib. 6. Phyſ. cap: 4. & lib: 1.
de Cælo cap: 6. & alibi.
Si inquit tanta grauitas per tantum in
hoc tempore mouetur; tanta & quod ſupereſt in minori mo­
vebitur: Et rationem, quam grauitates habent, tempora è
conuerſo habebunt: Vt ſi dimidia grauitas in hoc, dupla in di­
midio huius.
Vbi grauitas maior pro intenſiuà ſumi debet;
quæ idem ſubiectum perficit.
At verò ſi pars accedat æquè
grauis; tùm huius vi non intenditur motus.
Vnde ſi vtraque
ſeorſim æquali celeritate ferebatur; neque, ſi connectantur,
hæc illam trahet, aut impellet: quemadmodum ſi duo manibus
conſertis curſu inæqvali ferantur: velocior enim reſtantem
trahit & ad motum æquè velocem impellit.
At ſi grauitas illa
æqualis ſuo ſubiecto exui, & alteri inſeri detur; tum ſanè gra­
uitas dupla dicetur ineſſe illi ſubiecto: & cum agat ſecundum ſe

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index