Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus figurarum recti linearum et circuli quadratura ex motu, 1648

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 145 > >|
1non hunc, ſed huius principium partiatur. Incrementa enim
motûs atque impulſûs per lineam fiunt parallelam illi plano, in
quo mouetur.
Quia ergo grauitas mouens impulſum produ­
cit continue maiorem: non quem ſibi grauitas collegit, ſed
quem natiuum habet ad grauitatem quieſcentem conferri de­
bet: vt eadem ſit proportio vectis, quæ partium gravitatis;
Quod non niſi in principio motûs contingit.
Augetur ergo
gravitas quieſcens eiuſdem mobilis in eá ratione, quam habet
reliquum ſegmentum vectis, ad diſtantiam centri grauitatis à
lineâ hypomochlij.
His iam definitis: videamus quam vim habeat ille diſcurſus:
& an contrariâ illatione noſtram poſitionem conuellat.
Cùm
itaque aſſumit ſegmenta æqvalia GHF. GIF. Iſorrhopa: propte­
rea, quòd centrum grauitatis habeant in lineà hypomochlij F
G, ac proinde exceſſum ſeu præpondium ineſſe reliquo ſegmen­
to
GKFI, motúmque deorſum huius ratione fieri; errat primo
quòd ſupponat eadem ratione moueri partes, eundémque dare
& recipere impulſum in toto exiſtentes, & dum per ſe mo­
uentur: quod à veritate eſt alienum.
Mouentur enim partes
virtute ſui centri; neque uno modo omnes, neque ſimiliter.
Nam
cùm per lineas ferantur motui centri parallelas, remotioribus
à centro plus ineſt violentiæ: atque unaquæque grauiùs percutit
in toto, quàm ſi per ſe moveretur.
Licet ergo illa ſegmenta
ſint æqualia & Iſorrhopa, non tamen ſequitur in toto eandem uim
obtinere: cùm à centro grauitatis mutari poſſit, ſicuti habitu­
do ad vectem, ita quoque ratio impulſus.
Secundò decipi­
tur, quòd comparationem inſtitui velit inter partes mobilis
circa hypomochlium ſitas, nullâ habitâ ratione ſitûs, & diſtan­
tiæ ab hypomochlio: quod magnum eſt erratum.
Neque enim
ſegmentum GIF, ſitu permutato C in I, & contrà, æquipon­
derabit ſegmento GHF, aut ſibi ipſi: quomodo ergo reliquum

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index