Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus figurarum recti linearum et circuli quadratura ex motu, 1648

List of thumbnails

< >
51
51
52
52
53
53
54
54
55
55
56
56
57
57
58
58
59
59
60
60
< >
page |< < of 145 > >|
1lineam GE per theorem. 5. ſuntque impulſus ſubcontrarij; erit
motus E per prop. 31. de proportione motûs, parallelus lineæ
GK mediæ inter GB & GE.
LEMMA III.
Si figura maior in motu percutiat minorem; habeat verò ſegmentum
ſemidiametri figuræ motûs, quod eſt inter lineam hypomochlij, & ex­
tremum motûs, maiorem rationem ad reliquum ſegmentum, quod eſt
inter eandem lineam hypomochlij & figuræ centrum, quàm habeat mi­
nor figura ad maiorem; motus maioris erit parallelus lineæ mediæ inter
tangentem circuli & eiuſdem perpendicularem ad contactum.
Habeat AF ad EF maiorem rationem, quàm circulus H ad
quadratum ABCD: Dico, huius motum ab illâ plagâ eſſe pa­
rallelum lineæ mediæ inter GB & GH.
Quia enim menſura
plagæ AF ad reſiduum impulſum in FE maiorem rationem
habet, quàm circulus H ad quadratum ABCD: & permu­
tando AF ad H, quàm FE ad ABCD, erit velocior motus
circuli H, quàm quadrati ABCD. nullam ergo à circulo per­
cuſſo recipit plagam.
Et quia præpondium in E, neceſſe libra­
tionem fieri in G: ac proinde motum in E eſſe parallelum lineæ
mediæ inter GB & GH.
PROBLEMA V.
Circulo æquale quadratum ex motu invenire.
Percutiat quadratum ABCD circulum H, & ex illâ plagà
moveatur centrum E per lineam parallelam lateri GB: duca­
tur autem linea hypomochlij FG ſecans ſemidiametrum figu­
ræ motûs AE in F.
Eritque per 1. Lemma AF ad FE, ut circulus

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index