Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus figurarum recti linearum et circuli quadratura ex motu, 1648

List of thumbnails

< >
61
61
62
62
63
63
64
64
65
65
66
66
67
67
68
68
69
69
70
70
< >
page |< < of 145 > >|
1ab linea hypomochlij, & fg ad eam perpendicularis: eritque ex
iam demonſtratis fg grauitas mouens, & ag plaga eiuſdem
centri.
Et quia plaga eſt in lineâ af; erit motus reflexus in
eadem lineâ af. quòd ſi ergo fiat ut ag ad gf, ita ah ad ak, erit
motus medius in ai, & angulus reflexûs iak: quem dico æqua­
lem angulo incidentiæ oab. Quia enim angulus oab eſt æ­
qualis angulo afg, propterea quòd uterque ſit complementum
anguli fag: angulo autem gfa æquatur angulus iak, quòd ſi­
milia ſint triangula agf. iak: erit quoque angulo oab idem
angulus iak æqualis.
THEOREMA XIII.
Motus Pentagoni ſecans obliquè planum, ſi latus, quod tangit pla­
num eidem ſit parallelum, ad angulos inæquales reſle­
ctit.
Motus Pentagoni abcde incidat obliquè plano ſt habens la­
tus ae, quod tangit planum, eidem parallelum: dico hunc mo­
tum reflecti ad angulos inæquales.
Excitetur linea hypomo­
chlij en, & fg ad eam perpendicularis: eritque grauitas tota qua­
dratum
fh; grauitas autem mo vens quadratum fg. dividatur bi­
fariam linea hf in p; eoque centro circulus deſcribatur hif.
Quòd ſi ergo ſumatur chorda fi æqualis fg; erit chorda re­
liqua hi; atque huius quadratum dabit plagam. Et quia plaga
fit per lineas fa. fh. fe: erit per 5 theor: huius motus reflexus
in lineâ fc, & motus centri in lineâ fm eidem plano parallelâ.
Si ergo fiat ut fi ad ih, ita fm ad fl; erit motus medius fk, &
angulus reflexionis kfm; quem dico inæqualem angulo in­
cidentiæ hen. Quia enim angulus ahi externus eſt maior

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index