Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus figurarum recti linearum et circuli quadratura ex motu, 1648

List of thumbnails

< >
101
101
102
102
103
103
104
104
105
105
106
106
107
107
108
108
109
109
110
110
< >
page |< < of 145 > >|
1tum impulſum abſumit: cùm non tota vis centri percutiat. ne­
ceſſe ergò mobile ab eiuſmodi plagâ motum continuare.
Notandum Quintò, hanc differentiam eſſe inter corpora
percuſſa, quæ ex illâ plagâ moventur, & quæ immota manent.
quòd hæc ictum recipiant reddantque;, nequaquam illa: pro­
pterea, quòd licet ab his contactus fiat, non tamen etiam pla­
ga: eſt enim plaga irruptio quædam violenta, & veluti pene­
tratio: at verò quæ à plagâ moventur, nullam faciunt irrup­
tionem, ſed à plagâ celeriter ſe adducunt: non igitur percu­
tere dicuntur.
Immota verò quia percuſſioni non cedunt
eadem violentiâ irrumpunt penetrantque in ea, à quibus pene­
trantur: unde percuti & percutere, & impulſum recipere da­
reque
dicuntur.
Qui ſummus eſt in contactu: Inde verò ſen­
ſim attenuatur.
Et in percuſſo quidem ex illâ vibratione de­
mum conquieſcit: in percutiente verò quia priori eſt contra­
rius, ipſum retroagit.
Dices quid ſi dicamus impulſum non
niſi per contrarium impulſum tolli? Nam ſi globus alium per­
cutiat ſibi æqualem & quieſcentem, ex illâ communi plagâ in
utroque producitur impulſus: qui globum quieſcentem loco
movet. propterea quòd huic motui nihil ſit contrarium: alte­
rum verò ob impulſûs contrarictatem à motu continet.
Reſpondeo, licet hæc ratio ſit probabilis, non tamen in alijs
locum habere.
Nam cùm maiori immoto minor globus allidi­
tur, ſi æqualem dat recipitque; impulſum, eſtque hic contrarius pri­
ori, non reſiliet; verùm à motu conquieſcet.
Dices à maiori corpore ictum fieri maiorem; ac proinde ab
huius exceſſu fieri illum motum.
Sed contra, quia velocitas
motûs reflexi non augetur in eá ratione, in quâ illorum cor­
porum magnitudo.
Deinde cùm duo globi æquales ſe
percutiunt in motu, uterque reflectit: oportebat verò utrumque

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index