Monantheuil, Henri de, Aristotelis Mechanica, 1599

List of thumbnails

< >
71
71
72
72
73
73
74
74
75
75
76
76
77
77
78
78
79
79
80
80
< >
page |< < of 252 > >|
1
Radiorem inæqualium eadem vi motorum minor plus
repellitur.
Radius igitur minor tardius feretur.
Quia enim minoris.] proſyllogiſmus eſt aſſumptionis ſic.
Quod propius eſt quieſcenti & immoto plus retrahitur, quod
idem eſt ac plus repellitur.
Extremum radij minoris mobile propius eſt centro, alteri
ſcilicet extremo quieſcenti & immoto: quam extre­
mum maioris.
Ergo extremum radij minoris mobile plus retrahetur retror­
ſum, & ab anteriori repelletur.
Illuſtrari hæc concluſio poſſet ſimilitudine ampli & latè patentis re­
gni, in cuius medio tanquam centro, cum rex præſideat, partes me­
dio vicinæ regis legibus magis coarctantur & continentur: quam
remotæ.
kai\ fe/retai th\n me\n
kata\ fu/sin, th\n de\ para\ fu/sin kata\ th\n perife/reian
ei)s to\ pla/gion kai\ to\ ke/ntron. mei/zw d' a)ei\ th\n para\
fu/sin h( e)la/ttwn fe/retai: dia\ ga\r to\ e)ggu/teron ei)=nai tou=
ke/ntrou tou= a)ntispw=ntos, kratei=tai ma=llon.
Et fertur motu ſecundum
naturam per peripheriam:
præter naturam vero in tranſ­
uerſum
, & centrum verſus.
Minor vero [linea] ſemper
maiorem motum habet eum,
qui præter naturam eſt.
quia
enim centro vicinior eſt ad
ſe reuellenti, vincitur magis.
COMMENTARIVS.
Et fertur motu.] E duobus motibus in extremo radij mobili
alterum ſecundum naturam eſſe dicit, nempe qui eſt ſecundum
peripheriam, alterum præter naturam, qui eſt in tranſuerſum, &
verſus centrum.
Sed rationem huius hic nullam profert. Hæc au­
tem alibi ab eo dicta adferri poteſt.
quia quicquid ſimplex exiſtens
duabus lationibus ſimul fertur, alteram naturalem, alteram præter­
naturam habere ſeu vt ita dicam ſecundariam, & ab alio penden­
tem neceſſe eſt: ſicuti videre eſt in motibus inferiorum orbium cæle­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index