Monantheuil, Henri de, Aristotelis Mechanica, 1599

List of thumbnails

< >
111
111
112
112
113
113
114
114
115
115
116
116
117
117
118
118
119
119
120
120
< >
page |< < of 252 > >|
1rum, & pabulum equorum, præter denique onus tanti nauigij. Quo­
modo igitur non erit admirabile tantam molem vnius hominis vi
propemodum quieſcentis exiguo temone dimoueri & obliquari: atque
hæc de propoſitione dicta ſunto.
An quia gubernaculum.] Solutio eſt primi problematis, ſic.
Vecte magna mouentur pondera.
Gubernaculum eſt vectis ( in eo enim cardo ad quem alligatur
eſt centrum: pondus mouendum eſt mare: mouens gubernator. )
Ergo gubernaculo nauigij moles mouebitur. De hoc na­
uis motu pulchre.
Vitruuius ſic mentionem facit. Nauis onerariæ maximæ guber­
nator anſam gubernaculi tenens, quod o)/iac à Græcis ap­
pellatur, vna manu momento per centri rationem preßioni­
bus artis agitans, verſat eam amplißimis & immanibus
mercis & penus ponderibus oneratam.
Pondus mare.] Vt antè in remis dictum eſt. pondus quod mo­
uere intendit gubernator non eſt mare: licet parum impellatur, ſed
nauis.
It aque mouet gubernaculum, cuius pterigion latißimum intra
aquam, ob eius copiam firmum manet: & ſic temo ad contrariam
partem impulſus ſibi in cardine alligatam nauis puppim impellit,
quod etiam paulo poſt Ariſtoteles dicet.
Non autem ſecundum.] Dißimilitudo eſt gubernaculi &
remi ex differenti loco ad quem vtrumque nauim mouet.
Vtrumque
enim nauim mouet ad locum, qui contrarius eſt ei, ad quem mare im­
pulſum mouetur.
Mouetur enim nauis ad centri, cui eſt annexa, mo­
tum.
Centrum autem in remo eſt ſcalmus, in gubernaculo cardo. Mo­
uetur hoc contra quam depulſum mare.
Mare autem retrorſum rectà
à remo depellitur: mouet igitur remus rectà antrorſum nauim.
Con­
trà mare à gubernaculo obliquè impellitur, vel dextrorſum vel ſini­
ſtrorſum.
Mouet igitur obliquè nauim ( quod eſt intelligendum de
puppi non de prora quæ in partem ad quam mare mouetur ) ſini­
ſtrorſum, ſi illud dextrorſum: vel dextrorſum, ſi illud ſiniſtrorſum
depulſum eſt.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index