Monantheuil, Henri de, Aristotelis Mechanica, 1599

List of thumbnails

< >
51
51
52
52
53
53
54
54
55
55
56
56
57
57
58
58
59
59
60
60
< >
page |< < of 252 > >|
1
perie/xetai de\ tw=n a)poroume/nwn
e)n tw=| ge/nei tou/tw| ta\ peri\ to\n moxlo/n.
a)/topon ga\r
ei)=nai dokei= to\ kinei=sqai me/ga ba/ros u(po\ mikra=s i)sxu/os,
kai\ tau=ta meta\ ba/rous plei/onos: o(\ ga\r a)/neu moxlou= kinei=n
ou) du/natai/ tis, tou=to au)to\ to\ ba/ros proslabw\n e)/ti to\
tou= moxlou= ba/ros, kinei= qa=tton.
Dubitantur autem in hoc
genere ea, quæ de vecte di­
cuntur.
Abſurdum enim
videtur ab exigua vi ma­
gnum pondus moueri, &
quidem ad pondus addito
pondere.
quod enim ſine
vecte quiſpiam non poſſet
mouere, hoc ipſum pon­
dus, inſuper adijciens vectis
ipſius pondus, facile mouet.
COMMENTARIVS.
Qvæ de vecte.] Vectis eſt machina ſeu inſtrumentum inſtar
pali aut baculi recti longioris, cuius alterum extremum in cu­
spidem acutam & paulò latiorem deſinit, vocaturque lingua: alterum
extremum caput eſt, aut manubrium.
vecti in vſu aliquando ſupponi­
tur fulcimentum, quod Græci u(pomo/xlion, Vitruuius porrectam
preßionem appellat.
Abſurdum enim videtur.] Ostenditur hic cur problema
de vecte in Mechanicis, dubitabile, ſiue dignum quæſitu ſit.
Du­
bitabilia enim ſunt, quæ reuera fiunt: vt magnum pondus addito
pondere vectis ab exigua potentia, & vna hominis manu moue­
ri.
Fieri tamen ratio repugnat. Nam in omni motu mouens præua­
lere debet mobili: hîc exigua potentia eſt mouens: magnum pondus
eſt mobile: illa quatenus exigua eſt, & ante per ſe impotens, atque
infirma, eſt inæquale minus: hoc quatenus magnum, eſt inæquale
maius, & ei addito vectis onere maius adhuc effici videtur: non
igitur exigua potentia magno oneri & adaucto in motu præua­
lere debet.
Si non præualet, non mouet: mouet tamen: Relinquitur
ergo vt exiſtimemus aliquam cauſam in hoc problemate motus eius
apparentis latentem ſubeſſe, dignam Philoſophi indagatione.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index