Monantheuil, Henri de, Aristotelis Mechanica, 1599

List of thumbnails

< >
91
91
92
92
93
93
94
94
95
95
96
96
97
97
98
98
99
99
100
100
< >
page |< < of 252 > >|
1latus impellitur. Vtrumque vectis vſum Vitruuius cap. 8. lib. 10. ſic
explicuit.
Ferreus vectis cum eſt commotus ad onus, quod manuum
multitudo non poteſt mouere, ſuppoſita vti centro cito porrecta preſ­
ſione, quòd Græci u(pomo/xlion appellant, & vectis lingua ſub
onus ſubdita, caput eius vnius hominis viribus preſſum, id onus ex­
tollet.
Item ſi ſub onus vectis ferrei lingula ſubiecta fuerit, neque
caput eius preßione in imum: ſed aduerſus in altitudinem extolletur,
lingula fulcta in areæ ſolo habebit eam pro onere, oneris autem ipſius
angulum pro preßione: ita non tam faciliter quam per preßionem,
ſed aduerſus nihilominus in pondus oneris erit excitatum.
Hæc Vitr.
à quo parum diſſentimus dum in ſecundo vſu vectis ponit ſolum ſeu
aream pro onere, nos pro centro & hypomochlio, quorſum, dicemus

alibi. Galenus comparauit muſculum, qui eſt inſtrumentum motus
voluntarij vecti.
vtque pondera, inquit, quæ mouere manibus nequi­
mus, vectibus admotis mouere ſolemus.
Ita cum membra corporis
mouere neruis non poßimus, ad ea mouenda muſculi nobis ſunt dati.
neruus enim in ſingulis muſculis in fibras diſſolutus, ita cum fibris
copulatur atque coniungitur, vt ex vtriſque vnum quoddam neruo­
ſum corpus effectum è corpore muſculi prodeat, qui tendo nomina­
tur.
Atque hic quidem tendo ex inſtrumentis exoriens, habet illius
extremæ partis vectis rationem quæ ponderibus admouetur.
Itaque
hic ijs qui anatomen corporis humani reſpexerunt iucundum eſt ipſius
membra, tanquam onera ſexcentis muſculis, tanquam vectibus, tam
varie flecti, intendi ſurſum, ferri deorſum, demitti ad latera, contor­
queri, circumuolui, & ad omnes motus, quos voluntas humana vti­
litate incitata præſcribit, educi, immo vero ijſdem agentibus in quie­
te, & quam medici appellant in media figura, retineri.
Annot. in
Pandectas.
Cap. 10 lib.
1 de plac.
Hipp. &
Plat.
Cur vires exiguæ.] Machina libræ duobus problematis expe­
dita eſt: vectis deinde duodecim diſſeritur, è quibus primum eſt ge­
nerale.
Quæritur ergo hîc, cur homo verbi gratia puſillis viribus
amoueat vecte magna onera, coloßica vocat Vitruuius, id eſt ma­
gnæ molis, quales ſunt coloßi.
Et apud eundem coloßicotera compa­
ratiuum eſt Græcum pro grandiora, vaſtiora, coloßi inſtar ha­
bentia.
Facilius enim eſt.] Ratio eſt ad augendam problematis propo­
ſiti de vecte difficultatem, quæ ſic concludi poteſt.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index