Monantheuil, Henri de, Aristotelis Mechanica, 1599

List of thumbnails

< >
101
101
102
102
103
103
104
104
105
105
106
106
107
107
108
108
109
109
110
110
< >
page |< < of 252 > >|
1
COMMENTARIVS.
Cvr remiges.] Specialia deinceps ſunt vndecim de vecte pro­
blemata, è quibus priora ſex pertinent ad nauigandi artem, quæ
mirabilior ſit propter audaciam, an propter ſubtilitatem inuentorum
ad bene nauigandum vtilium, dubium eſt.
Quid enim audacius quam
ventorum furorem, & maris rabiem contemnere, & vt in eo tran­
quilla ſint omnia, ſe tantum duorum ſpatio digitorum à certa, eaque
aßidua morte diſtare cernere!
Semper enim
Eſt tua tam propè mors: quam propè cernis aquam.
Et quod audacius eſt tam longum iter, tam infidum ob ſcopulos, vor­
tices, charybdes, Syllas, breuia, Syrtes ſine vllis certis hoſpicijs etiam
per ſummas tenebras, in quibus homines alioqui domibus ſuis vrba­
nis concluſi, horrent, peragere?
Et denique vbi eſt aquæ ſemper ſum­
ma copia, nullius rei tamen magis, quam aquæ penuria laborare?
Rectè ſanè dixit Horatius,
Illi robur & æs triplex
Circa pectus erat, qui fragilem truci
Commiſit pelago ratem
Primus.
Quid vero ſubtilius, quam obſcura etiam nocte, cœlo nubilo, nullo
termino vel lapide certæ viæ indice per tam incertos maris patuli
tramites, rectum tamen iter, tanquam Deo aliquo duce tenere?
Et
omnes mundi partes inuiſere, importare, aſportare omnia, quæ vbi­
que Dædala Tellus profert, omnibus communicare, tot ad id excogi­
taſſe commoda, remos, malos, vela, Temonem, anchoram, pyxidem,
& quod ſupra fidem eſt eodem vento contrarium iter agere.
Sed &
iſta ſubtilitas maior apparebit, cum quæ ad artem nauigandi perti­
nentia problemata hîc proponuntur ab Ariſtotele explicata fuerint.
In medio nauis.] Nauis eſt ingens machina oblonga, intus
caua, foris prominens, ad laterum media latior ad anteriorem par­
tem, quæ prora dicitur, acuta, ad poſteriorem, quæ puppis dicitur ob­
tuſior, qua homines, & onera magna ſuper aquam vehuntur.
An­
tiquißima nauium Argô à Fabro nauali, qui eam ædificauit, ſi
Apollonio creditur, nuncupata eſt.
Sic enim in *argonautikw=n.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index