Monantheuil, Henri de, Aristotelis Mechanica, 1599

List of thumbnails

< >
41
41
42
42
43
43
44
44
45
45
46
46
47
47
48
48
49
49
50
50
< >
page |< < of 252 > >|
1
abiecti certè ac beſtias imitantis hominis eſt, quæ neſciat, non admi­
rari, & ſi curis, negotiíſque neceſſarijs vacuus eſt, non inquirere,
& venerari.
e)n polloi=s ga\r
h( fu/sis u(penanti/on pro\s to\ xrh/simon h(mi=n poiei=.
h( me\n
ga\r fu/sis a)ei\ to\n au)to\n e)/xei tro/pon kai\ a(plw=s, to\ de\
xrh/simon metaba/llei pollaxw=s.
o(/tan ou)=n de/h| ti para\
fu/sin pra=cai, dia\ to\ xalepo\n a)pori/an pare/xei kai\ dei=tai
te/xnhs.
In multis enim natura ab
vtilitate noſtra diſcedit.
Si­
quidem
natura eodem modo
semper operatur & ſimplici­
ter: at alium atque alium ple­
rumque poſtulat vtilitas.
Quando igitur conuenit fa­
cere aliquid pręter naturam,
tum difficultas hæſitationem
adfert, & arte opus eſt.
COMMENTARIVS.
In multis enim.] Secunda ratio eſt ad probandum in arte fa­
ctis quibuſdam aliquid mirum eſſe, deprompta eſt ex effectis Na­
turæ contrarijs, ſaltem repugnantibus, ſyllogiſmus ſic inſtitutus
rem ipſam illuſtrabit.
Naturam aliò flectere & adducere, quam vergat, mirum eſt,
quia difficultas ex renixu naturæ dubitationem parit.
In his quæ arte fiunt aliò natura flectitur & adducitur, quam
vergat.
Natura enim eodem modo ſemper agit, vſus autem re­
rum humanarum varios modos poſtulat.
Igitur in arte factis aliquid mirum eſt. Pro aſſumptione aſſum­
ptionis confirmatio est ex effectis, & effectorum modo naturæ &
artis.
Natura enim in multis inclinat aliò, quam vtilitas hominum
poſtulat: Natura item vno modo ſemper operatur: contra Ars vti­
litatem hominem ſemper ſpectat, & varios operandi modos pro­
ſequitur.
Siquidem Natura.] Naturalia principium in ſe habent ſui
motus, quo ſi ſimplicia ſunt, ad vnum & vno modo ſimpliciter
mouentur: ſi commixta prædominantis vnius motum ſequuntur,
ſicque ad vnum feruntur.
Hæc ſunt demonſtrata ab Aristotele

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index