Monantheuil, Henri de, Aristotelis Mechanica, 1599

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < of 252 > >|
1mus, potentiſſimus mhxaniko\s, & mhxanopoio\s.
Ipſe idem, qui makro/kosmon magnum mun­
dum fecit, fecit & mikro/kosmon paruum mun­
dum, hominem ſcilicet: & fecit ad ima­
ginem ſuam, atque vt ſe imitaretur beni­
gniſſima liberalitate impertitus eſt ei
mentem, quæ eſſet te/xnh te/xnwn, ars artium,
& manum, quæ eſſet o)/rganon o)rga/nwn, inſtru­
mentum inſtrumentorum, quibus ho­
mo, quem volebat eſſe ſapientiſſimum
animalium, machinas & inſtrumenta
alia fabricaretur, & iis adiutus ſolus, vel
cum paucis onera quantumuis ingentia
dimoueret, deduceret, quo vellet collo­
caret: vrbes, templa, palatia, collegia, por­
ticus, pontes, domos ædificaret, perde­
ret, reſtauraret, conſeruaret: terram ver­
teret, in terræ viſcera deſcenderet, terræ
campos, valles, montes bigis, quadrigis
peragraret: maria omnia, fluuios remis,
velis tranaret: ventis imperaret: anima­
lium genus omne ſibi ſubiiceret: tantas
denique, & tam multas res faceret, vt eas,
niſi quotidie fieri, & factas eſſe ſæpius

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index