DelMonte, Guidubaldo, In duos Archimedis aequeponderantium libros Paraphrasis : scholijs illustrata

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 207 > >|
1tunc centrum D cum centro mundi con­

ueniret
; figuraquè C quieſceret circa cen
trum
vniuerſi, veluti ſe habet circa centrum
D
. partes enim figuræ talem poſſunt ha­
bere
ſitum, vt inter ſe ę〈que〉ponderare poſ­
ſint
.
vt ex ſubiectis figuris perſpicuum eſt.
& ad huc clariùs, ſi intelligatur figura, vt
E
circulo tum exteriori, tum interiori ter
minata
, cuius centrum grauitatis extra fi­
guram
erit in F. quod quidem cum cir­
culorum
centro conueniet.
circa quod
(exiſtente centro F in centro mundi)
partes
vndi〈que〉 ę〈que〉ponderabunt: cùm
omnes
ęqualiter à centro grauitatis diſtent.
præterea
in hac figura E centrum graui­
tatis
(quamuis ſit extra figuram) cum cen­
tro
figuræ, centroquè magnitudinis ipſius
figuræ
conuenire, fortaſſe non erit incon­
ueniens
aſſerere.
At verò figuræ AC nul
lo
pacto figuræ, magnitudinisquè centrum
habebunt
.
& quamuis dictum ſit centrum
grauitatis
corporum regularium eſſe me­
dium
ipſorum, non tamen propterea dicendum eſt, idem eſſe
centrum
magnitudinis, at〈que〉 figuræ, niſi impropriè; medium
enim
his impropriè attribuitur, ſicuti etiam centrum figuræ;
cùm
lineæ ex ipſo prodeuntes non ſint ipſorum corporum
(quatenus regularia ſunt) ſemidiametri.
quare centrum gra­
uitatis
reperiri poteſt abſ〈que〉 alijs centris; at non è conuerſo.
Rurſus
commune magis eſt centrum figuræ centro magnitu­
dinis
; quia præter circulum, & ſphæram, quæ tam figuræ, quam
magnitudinis
centrum habent, nonnullæ figuræ ſuum ha­
bent
figuræ centrum in ipſis, & extra ipſas; in ipſis, vt ellipſis,
cuius
centrum intùs habetur; ſemicirculus etiam, dimidia què
ſphæra
centrum habent in limbo.
extra figuram verò veluti
hyperbolæ
centrum, quod extra figuram exiſtit; vbi nempè
diametri
concurrunt.
Quæ quidem omnia ſunt figuræ cen­
tra
; magnitudinis verò minimè.
verùm obijciet hoc loco for

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index