DelMonte, Guidubaldo, In duos Archimedis aequeponderantium libros Paraphrasis : scholijs illustrata

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 207 > >|
1mus diligentiam, quod quamuis ea, quæ noſtra, ſunt, verbis
ſint Archimedis inſerta; ſiquis tamen verba tantùm Archi­
medis legere maluerit, rectè id aſſequi poterit; ſiquidem ne
verbum quidem Archimedis omiſimus: quinnimo ea ita di­
ſpoſuimus, vt ſuum prorſus retineant ſenſum, poſſintquè con
tinuatè
legi; ac ſi nihil inter ipſa inſertum fuerit.
quod qui­
dem ſtudioſis non inutile fore iudicauimus; qui abſ〈que〉 no­
ſtris additionibus Archimedem tantùm habebunt; cum noſtris
verò additionibus Archimedis demonſtrationes continua­
tas, & explicatas habebunt.
Huberionis autem doctrinæ gra
tia permulta adiunximus ſcholia, in quibus paſſim ordinem,
Authoriſquè artificium patefecimus; nec non multa lemma
ta ad Archimedis demonſtrationes neceſſaria demonſtraui­
mus
; aliaquè nonnulla ad explicationem, ſubiectamquè ma
teriam valde vtilia adiecimus.
Vt etiam Archimedis dicta
magis eluceſcant, antequam ad explicationem verborum
ipſius accedamus, nonnulla prius declarare oportunum no­
bis viſum eſt ad ea, quæ in his libris Archimedis ſupponit
tanquam cognita.
Deinde conſiderandus proponitur ſcopus,
at〈que〉 intentio Archimedis; diuiſio item librorum; huiuſ­
modiquè alia, quæ ſummam afferent facilitatem ad intel
ligendam: mentem Archimedis.
in princip.
〈que〉ſt.
Me­
chan.
Claudianus
declaratio
huius para
phraſis.
2[Figure 2]
Cùm itaquè ſupponat, nos exquiſitam habere notitiam
centri grauitatis; illius definitionem afferre libuit: pro cuius
tamen faciliori notitia illud quo〈que〉 in primis admonen­
dum duximus; nimirum quatuor reperiri centra. Centrum ui­
delicet vniuerſi, centrum magnitudinis, centrum figuræ, &
centrum grauitatis, quod quidem grauitatis centrum rectè
definitur à Pappo Alexandrino in octauo libro mathemati­
carum collectio num hoc pacto.
DEFINITIO CENTRI GRAVITATIS
Centrum grauitatis vniuſcuiuſ〈que〉 corporis eſt punctum
quoddam intra poſitum, à quo ſi graue appenſum mente
conçipiatur, dum fertur, quieſcit & ſerua eam, quam in
principio habebat poſitionem, neque in ipſa latione

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index