Newton, Isaac, Philosophia naturalis principia mathematica, 1713

List of thumbnails

< >
41
41
42
42
43
43
44
44
45
45
46
46
47
47
48
48
49
49
50
50
< >
page |< < of 524 > >|
1
II. Spatium Abſolutum, natura ſua abſque relatione ad externum
quodvis, ſemper manet ſimilare & immobile: Relativum eſt ſpatii
hujus menſura ſeu dimenſio quælibet mobilis, quæ a ſenſibus noſtris
per ſitum ſuum ad corpora definitur, & a vulgo pro ſpatio immo­
bili uſurpatur: uti dimenſio ſpatii ſubterranei, aerei vel cæleſtis
definita per ſitum ſuum ad Terram.
Idem ſunt ſpatium abſolutum
& relativum, ſpecie & magnitudine; ſed non permanent idem ſem­
per numero.
Nam ſi Terra, verbi gratia, movetur; ſpatium Aeris
noſtri, quod relative & reſpectu Terræ ſemper manet idem, nunc
erit una pars ſpatii abſoluti in quam Aer tranſit, nunc alia pars ejus;
& ſic abſolute mutabitur perpetuo.
III. Locus eſt pars ſpatii quam corpus occupat, eſtque pro ratione
ſpatii vel Abſolutus vel Relativus.
Pars, inquam, ſpatii; non Situs
corporis, vel Superficies ambiens.
Nam ſolidorum æqualium
æquales ſemper ſunt loci; Superficies autem ob diſſimilitudinem
figurarum ut plurimum inæquales ſunt; Situs vero proprie loquen­
do quantitatem non habent, neque tam ſunt loca quam affectiones
loeorum.
Motus totius idem eſt cum ſumma motuum partium,
hoc eſt, tranſlatio totius de ſuo loco eadem eſt cum ſumma tranſla­
tionum partium de locis ſuis; adeoque locus totius idem cum ſumma
loeorum partium, & propterea internus & in corpore toto.
IV. Motus Abſolutus eſt tranſlatio corporis de loco abſoluto in
locum abſolutum, Relativus de relativo in relativum.
Sic in navi
quæ velis paſſis fertur, relativus corporis Locus eſt navigii regio illa
in qua corpus verſatur, ſeu cavitatis totius pars illa quam corpus
implet, quæque adeo movetur una cum navi: & Quies relativa eſt
permanſio corporis in eadem illa navis regione vel parte cavita­
tis.
At quies Vera eſt permanſio corporis in eadem parte ſpatii
illius immoti in qua navis ipſa una cum cavitate ſua & contentis
univerſis movetur.
Unde ſi Terra vere quieſcit, corpus quod rela­
tive quieſcit in navi, movebitur vere & abſolute ea cum velocitate
qua navis movetur in Terra.
Sin Terra etiam movetur; orietur
verus & abſolutus corporis motus, partim ex Terræ motu vero in
ſpatio immoto, partim ex navis motu relativo in Terra: & ſi cor­
pus etiam movetur relative in navi; orietur verus ejus motus, par­
tim ex vero motu Terræ in ſpatio immoto, partim ex relativis mo­
tibus tum navis in Terra, tum corporis in navi; & ex his motibus
relativis orietur corporis motus relativus in Terra.
Ut ſi Terræ pars
illa, ubi navis verſatur, moveatur vere in orientem cum velocitate
partium 10010; & velis ventoque feratur navis in occidentem cum
velocitate partium decem; Nauta autem ambulet in navi ori-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index