Newton, Isaac, Philosophia naturalis principia mathematica, 1713

List of thumbnails

< >
81
81
82
82
83
83
84
84
85
85
86
86
87
87
88
88
89
89
90
90
< >
page |< < of 524 > >|
1
DE MOTU
CORPORUM
Corol.Hinc Ellipſeos area tota, eique proportionale rectangu­
lum ſub axibus, eſt in ratione compoſita ex ſubduplicata ratione
lateris recti & ratione temporis periodici.
Namque area tota eſt
ut area QTXSP,quæ dato tempore deſcribitur, ducta in &c. ducta in tempus periodicum.
PROPOSITIO XV. THEOREMA VII.
Iiſdem poſitis, dico quod Tempora periodica in Ellipſibus ſunt in ratione
ſeſquiplicata majorum axium.
Namque axis minor eſt medius proportionalis inter axem majo­
rem & latus rectum, atque adeo rectangulum ſub axibus eſt in ra­
tione compoſita ex ſubduplicata ratione lateris recti & ſeſquiplicata
ratione axis majoris.
Sed hoc rectangulum, per Corollarium Prop.
XIV. eſt in ratione compoſita ex ſubduplicata ratione lateris recti
& ratione periodici temporis.
Dematur utrobique ſubduplicata
ratio lateris recti, & manebit ſeſquiplicata ratio majoris axis æqua­
lis rationi periodici temporis. Q.E.D.
Corol.Sunt igitur tempora periodica in Ellipſibus eadem ac in
Circulis, quorum diametri æquantur majoribus axibus Ellipſeon.
PROPOSITIO XVI. THEOREMA VIII.
Iiſdem poſitis, & actis ad corpora lineis rectis, quæ ibidem tangant Or­
bitas, demiſſiſque ab umbilico communi ad has tangentes perpendi­
cularibus: dico quod Velocitates corporum ſunt in ratione compoſi­
ta ex ratione perpendiculorum inverſe & ſubduplicata ratione la­
terum rectorum principalium directe.
Ab umbilico Sad tangentem PRdemitte perpendiculum SY
& velocitas corporis Perit reciproce in ſubduplicata ratione quan­
titatis (SYq/L). Nam velocitas illa eſt ut arcus quam minimus PQ
in data temporis particula deſcriptus, hoc eſt (per Lem.
VII.) ut
tangens PR,id eſt (ob proportionales PRad QT& SPad SY) ut
(SPXQT/SY), ſive ut SYreciproce & SPXQTdirecte; eſtque

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index