Schott, Gaspar, Mechanica hydraulico-pneumatica. Pars I. Mechanicae Hydraulico-pnevmaticae Theoriam continet. , 1657

List of thumbnails

< >
31
31
32
32
33
33
34
34
35
35
36
36
37
37
38
38
39
39
40
40
< >
page |< < of 203 > >|
1& Mundo iam dudum eius exæſtuanti deſiderio obtrudendi;
multique putant, non alijs ſaciliùs Machinis quàm hydrauli­
cis in opus deduci id poſſe; in vnum collegi refutavique, quot­
quot videre, audire, legere potui aliorum artificia, qui eâ in re
ſe aliquid præſtitiſſe putarunt, aut præſtari poſſe ſibi perſuaſe­
runt; vt visâ alieni conatus vanitate, curioſus Lector judi­
cium ferre de alijs queat, & à ſimili vano labore ſibi temperet.

Tres igitur Claſſes habebit Pars ſecunda Operis.
Diviſio O­
peris præ­
ſentis bi­
partita.
Motus per­
petui effi­
ciendi pru­
ritus mul­
torum.
OPERIS INSCRIPTIO.
Inſcriptio
operis prę­
ſentis.
MEchanicam porrò Hydraulico-pnevmaticam vocamus
hoc Opus; & Machinas Hydro pnevmaticas, ſeu Hydrau­
lico-pnevmaticas, quas in eodem producimus, appellamus,
quòd pleræque tales ſint, taliumque tradantur in prima Operis
parte principia ac regulæ; Hydraulico-pnevmaticas, inquam,
quaſi dicas, Aquatico-Spiritales, hoc eſt, aqua & ſpiritu ſeu aëre

animatas. Aquaticæ etenim Machinæ, hauriendis è profun­
do, deducendis per planitiem, educendis in altum per fiſtulas ac
tubos (ἀυλοὺς Græci appellant) aquis excogitatæ, triplicis ſunt

generis. Aliæ iumentorum, hominum, ponderum ope, rotis
variè inter ſeſe implicatis, moventur; cuiusmodi ſunt tympa­
na, antliæ, cochleæ, tollenones, ſimiliaque, quæ Vitruvius pro­
ducit libro 10. Capite 9, 10, 11, 13, & 14. alijque
Auctores multi
ad nauſeam vsque confarcinatis libris inculcant. Aliæ ſolo aqua­
rum lapſu fontes exhibent amœniſſimos, & aquas per ſiphones
tubosque variè configuratos protruſas nunc expandunt in ſub­
tiliſſimum lucidiſſimum que velum, nunc diffundunt in radios,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index