Schott, Gaspar, Mechanica hydraulico-pneumatica. Pars I. Mechanicae Hydraulico-pnevmaticae Theoriam continet. , 1657

List of thumbnails

< >
91
91
92
92
93
93
94
94
95
95
96
96
97
97
98
98
99
99
100
100
< >
page |< < of 203 > >|
1vere pyrio ex auro confecto, quod aurum fulminans appellat Ca­

ſtellus, & aurum volatile Crollius.
Eſt id nihil aliud quàm au­
rum calcinatum aquâ forti ſeu regiâ, ſale armoniaco, & oleo tar­
tari præcipitati.
Hæc calx quàm primùm ſentit etiam calorem
ignis, concipit ſponte ſua flammam, & in auras abit, cum ingenti
fragore & ſtrepitu: & ſi vel vnum aut alterum huius pulveris gra­
num cultro impoſueris, & candelam infrà applicueris, vtinca.

leſcat; tantum edit fragorem, ac ſi magnam exploſiſſes bombar­
dam.
Facit autem effectum contrarium ordinario pulveri pyrio,
quia non ſurſum, ſed deorſum tendit; vnde ſerupulus vnicus hu­
ius volatilis auri poſitus ſupra laminam ferream non modicæ craſ­
ſitiei, & carbone deſuper applicato accenſus, penetrat & per­
foratipſam laminam.
Aurum ful­
minans.
Nolo hîc ommittere aliud rarefactionis exemplum, quo
ego ipſe multis in locis, coram viris etiam Principibus, exiguâ
machinulâ non exiguum excita vi fragorem, bombardulæ mi­
noris fragori prorſus æqualem ac ſimilem.
Vitreas Sphærulas

nucis avellanæ magnitudine, aut etiam minores, fieri curavi ad
lampadem Romæ à quodam Germano artifice, vitrum in omnes
colores omnes que figuras florum, fructuum, avium, animalium
omnis generis, jcuncularum quarumlibet affabrè elaboratarum
efformante, idemque in ſubtiliſſima fila ad rotam circumactam
diducente.
In eas vitreas Sphærulas acetum, aut nitratum ſa­
lem aquâ diſſolutum ac liquefactum infundi iuſfi, & ad medieta­
tem repleri, ac deinde hermeticè claudi ad eandem lampadem.

Harum ſphærularum vnam ſi carbonibus non nimiùm accenſis,
aut calidis cineribus (vt paulatim calefiat) impoſueris; rarefit
ſpiritoſa materia intus clauſa, & majorem quærens locum, poſt
ſpatium circiter temporis quo Pſalmus 50. Miſerere mei Deus, re­
citari poteſt, tanto cum impetu ac fragore viam ſibi aperit, vt
non tantùm vitrum in mille minutiſſimas particulas diffringat,
ſed cineres etiam & carbones toto conclavi diſſipet, nullius
damno, niſi ſi quis vultum propè applicet.
Cùm experientiam
Romæ coram Sereniſſimi Holſatiæ Ducis Filio primogenito

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index