Schott, Gaspar, Mechanica hydraulico-pneumatica. Pars I. Mechanicae Hydraulico-pnevmaticae Theoriam continet. , 1657

List of thumbnails

< >
41
41
42
42
43
43
44
44
45
45
46
46
47
47
48
48
49
49
50
50
< >
page |< < of 203 > >|
1
Ars vincit
Naturam
infontibus
producen­
dis.
Pars I.
10[Figure 10]
PROTHEORIA
PRIMA
De vi attractiva Corporum, ad vacuum vel
replendum, vel fugiendum: ſeu de primo Machi­
narum hydro-pnevmaticarum principio.
Vacuum Phi­
loſophorum
alij admit­
tunt, alij
respuunt.
VAcuum appellat vulgus quodlibet vas, aut lo­
cum, in quo nullum cernunt viſibile corpus, etiamſi
aëre ſint plena.
At Philoſophi Vacuum definiunt locum
nullo repletum corpore.
Hoc poſterius, quod ſolum vacui
nomen meretur propriè, non tam inviſum Naturæ eſt viſum De­
mocrito, Leucippo, Epicuro, alijsque, vt eliminandum penitus
cenſuerint è rerum cenſu.
Alij verò plerique Philoſophi cum
Stagyrita ſuo adeo Naturæ adverſum, adeo pernicioſum exiſti­
mant Vacuum, vt ad evitandum ipſum dicant, eandem Naturam
nullum non movere lapidem, & omnia ſusque deque vertere corpora,
ipſaque permiſcere elementa.
Qui de hydraulicis, pnevma­
ticisque
tractant Machinis, vnanimi conſenſu fatentur omnes

(ſi Lipſtorpium cum Carteſio ſuo excipias) vim attractivam,
quam in Machinis nonnullis apertiſſim è elucere videmus, aliun­
de non provenire, niſi quòd Aqua, & Aër, Naturæ obſecunda­
turi, accurrant tracti ſeu ſponte, ſeu invitè, vel ad replendum va­
cuum quod oderunt, vel ad impediendum quod timent.
Vtra­
que igitur ſententia, & quæ vacuum recipit, & quæ rejicit, Hy­
draulicorum ac Pnevmaticorum Artificibus favet; ac proinde
ex vtrius que placitis vis attractiva prædicta eſt explicanda.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index