Schott, Gaspar, Mechanica hydraulico-pneumatica. Pars I. Mechanicae Hydraulico-pnevmaticae Theoriam continet. , 1657

List of thumbnails

< >
81
81
82
82
83
83
84
84
85
85
86
86
87
87
88
88
89
89
90
90
< >
page |< < of 203 > >|
1

Sit enim vas AB, habens in ſeipſo
tres ſiphones inflexos C, D, E, in ven­
tre occultatos, quorum altera quidem
crura ſint ad fundum vaſis, altera ve­
rò extra ferantur in canales efforma­
ta; atque eorum extremis apponantur
vaſa F, H, G, quorum fundum diſtet
ab oſculis, quantum ad aquæ fluxum ſa­
tis ſit.
Omnia verò comprehendantur
alio quodam vaſe, tanquam baſi KLMN,
quæ canalem X habeat. Et ſiphonis
quidem C curvit as ſit ad fundum va­
ſis; ſiphonis verò D curvitas ad di­
midium altitudinis ejus & ſiphonis E
ad ipſum collum. Si igitur in vas AB
aquam infundamus, à principio quidem
fluet per ſiphonem C, quoniam cur­
vitas ipſius eſt ad fundum.
Quòd ſi
intermittamus, evacuabitur humidum
infuſum per canalem X, & vas F relin quetur aqua plenum, ſiphonis
verò C reliqua pars aëre plena erit. Rurſum cùm aquam infunda­
mus, non procedet per ſiphonem C, propterea quòd aër in eo contine­
tur inter aquam infuſam, & eam quæ eſt in vaſe F.
Aſcendet ergo
humidum uſque ad ſiphonis D curvitatem, quæ eſt ad dimidium alti­
tudinis vaſis; & tunc fluere incipiet: ſed inter miſſione facta, rurſus
idem continget quod in ſiphone C jam dictum eſt. Eadem & in ſi­
phone E intelligantur. Oportebit autem humidum ſenſim infunde­
re, nè aër, qui in ſiphonibus comprehenſus eſt, ſumma vi expellatur.
Hæc Hero; Quæ tamen, & quidem optimè, atque ex Hydro­
pnevmaticæ artis principijs, Salomon Caus in ſuis hydraulicis,

ſeu lib. 1. de viribus motricibus, reprehendit, dicens effluere
aquam per ſiphonem C, etiam poſt ſecundam infuſionem in­
tra vas, eò quòd aër contentus intra ſiphonem C pellatur ab
aqua extra inferius oſculum, erumpatque extra aquam vaſis F

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index