Stevin, Simon, Mathematicorum hypomnematum... : T. 4: De Statica : cum appendice et additamentis, 1605

List of thumbnails

< >
121
121 (121)
122
122 (122)
123
123 (123)
124
124 (124)
125
125 (125)
126
126 (126)
127
127 (127)
128
128 (128)
129
129 (129)
130
130 (130)
< >
page |< < (140) of 197 > >|
1401404 L*IBER* S*TATICÆ*
CONSTRVCTIO.
Primùm corpus aqueum preſſu fundo
200[Figure 200] D E inſidenti æquepondium per 13 propoſ.
inveniatur, idque eſto D E F G, cujus gra-
vitatis centrum per 21 propoſ.
1 lib. Static.
inventum ſit H, unde H I parallela agatur
contra G E, ejus in fundo D E terminus I
optatũ erit preſſus gravitatis centrum;
cujus
demonſtratio antecedentium 18 &
19 propoſ. ſimilis erit.
C*ONCLVSIO*. Itaque dati fundi plani rectilinei, & c.
8 PROBLEMA. 21 PROPOSITIO.
Data aqua magnitudinis ignotæ, gravitatis verò notæ;
magnitudinem ex ſua propriaq́ue ponderitate invenire.
NOTA.
Quamvis magnitudinis inventio Geometrica ratione inveniri & explicari
poſſit, quia tamen Statica factio expeditior certiorq́ue ſit, &
in corporibus, præ-
ſertim inordinatis propius verum collimet, eam hic exponere ſtatui.
D*ATVM*. Aquæ A magnitudo ignoretur, gravitas autem nota eſto,
hoc eſt per 1 defin.
hujus cujus nota magnitudo cognita ponderitate expri-
mitur.
Itaque pedem cubicum 65 ℔ pondere taxabo.
Q*VAESITVM. * Magnitudinem A ex ſua ponderitate concludere.
CONSTRVCTIO.
Ponderato aquam A, ſitq́ue 5 ℔, quæ per 65 ℔ diviſæ efficiunt 1 {1/3} pedis
cubici pro quæſita magnitudine corporis A.
DEMONSTRATIO.
Cum enim A ſit 5 ℔, pes autem aquæ ejuſdem 65 ℔ pendeat,
201[Figure 201] ipſaq́ue per 2 poſtul.
ponderitatis ſit homogeneæ, ratio ponderi-
tatis ſuæ ad 65 ℔ eadem erit, quæ magnitudinis ad pedem cubi-
cum;
atqui 5 ℔ & 65 ℔ eſt ſubtredecupla, itaque etiam magnitu-
dine æquatur 1 {1/3} pedis.
quod demonſtraſſe oportebat.
C*ONCLVSIO. * Quare ex aquæ gravitate nota, licet ignota
magnitudine;
ipſam magnitudinem eruimus.
9 PROBLEMA. 22 PROPOSITIO.
Datis duorum corporum magnitudinis & materiæ gra-
vitatis rationibus inter ſe, cum pondere alterius, reliqui
quoque pondus invenire.
D*ATVM*. Exponantur corpora A B & C, ſitq́ue A B ad C ut 3 ad 1,
materiæ autem gravitas ut 1 ad 2, atque A B librarum 6.
Q*VAESITVM*. Corporis C pondus invenire.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index