Stevin, Simon, Mathematicorum hypomnematum... : T. 4: De Statica : cum appendice et additamentis, 1605

List of thumbnails

< >
51
51 (51)
52
52
53
53
54
54
55
55 (55)
56
56 (56)
57
57 (57)
58
58 (58)
59
59 (59)
60
60 (60)
< >
page |< < (59) of 197 > >|
5959DE INVENIENDO GRAVITATIS CENTRO.
D*ATVM*. Ab angulo B, trianguli A B C recta ducatur in D, medium
punctum oppoſiti lateris, conſimiliter &
à C recta in E punctum medium la-
teris A B, ſecans B D in F, gravitatis centro trianguli A B C.
Q*VAESITVM*. C F ad F E duplum eſſe demonſtrandum eſt.
DEMONSTRATIO.
Subductâ ratione E B 1 ad B A 2, de 95[Figure 95]11 Per inver-
ſionĕ cap. 12.
Almag. Pto-
lem.
D C 1 ad D A 1 (id eſt ratione {1/2} de ratione {1/1})
C F ad FE reliqua eſt.
Atqui ratione {1/2} ſubductâ
de ratione {1/1} relinquitur ratio {2/1}.
C Figitur ad F E
eſt, ut 2 ad 1.
C*ONCLVSIO*. Gravitatis igitur
centrum in triangulo ita ſecat rectam ab angulo in
medium oppoſiti lateris, ut ſegmentũ inter ipſum
&
angulum ad reliquum duplum ſit, quod fuit demonſtrandum.
4 THEOREMA. 5 PROPOSITIO.
Trianguli duorum laterum unumquoq; in tria æqua-
lia ſegmenta partito:
recta per ſectionum puncta tertio la-
teri proxima, pergravitatis centrum eſt ducta.
D*ATVM*. A B C trianguli duo latera A B & A C utrumq; in tria æqua-
lia ſegmenta ſecta ſunto, illud punctis D, E, iſtud vero F, G.
perq́ue E, G, ter-
tio lateri B C proxima, recta E G ſit ducta.
Q*VÆSITVM*. E G per trianguli A B C gravitatis centrum eſſe, demon-
ſtrandum eſt.
P*ARASCEVE*. Ab A in medium B C recta A H ducatur,
ſecans E G in I.
DEMONSTRATIO.
Quandoquidem ratio A E ad E B, eſt ratio A G ad G C recta E G 96[Figure 96]221. prop. 62
lib. Eucl.
rectam B C parallela erit, item E I ad B H.
Quemadmo-
dum igitur A E ad E B:
ita A I ad I H, atqui A E ad E B
ex conceſſo, eſt dupla;
dupla igitur erit & A I ad H I. Quia
vero A I dupla eſt ad I H, I gravitatis centrum eſt triangu-
li A BC per 4 propoſit.
E G igitur per gravitatis centrum
eſt ducta.
C*ONCLVSIO*. Trianguli igitur duorum la-
terum unoquoque in tria æqualia ſegmenta partito:
recta
perſectionum puncta tertio lateri proxima, per gravitatis
centrum eſt ducta.
2 PROBLEMA. 6 PROPOSITIO.
Dato plano rectilineo; gravitatis centrum invenire.
1 Exemplum.
D*ATVM*. A B C D inordinatum quadrangulum eſto.
Q*VÆSITVM*. Gravitatis centrum inveniendum nobis eſt.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index